Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
205

Scholas Romce fuilTe sub dispositione Viri Illudris Magiiiri
Officiorum testatur Notitia Occidentalis Imperii. Scholam se-
cundam Scutariorum memorat vetus Inscriptio Ccemeterialis
apud Arringhium lib. III. cap. Ill. n. 9. quam male de Scho-
la fabricenstum exponit, quod Reinesium non observaste miror,
qui eamdem Inscriptionem Ci. XX. 61. recudit. Scholam ter-
tiam marmor Gruterianum pag. MLII. n. exhibet . Quod
autem munus in Schola Scutariorum Decurionatus nomine in-
dicetur , non ita facile statui potest . Ego quidem existimo
vel decanatum significari, quia nempe Astianus iste decem mi-
litibus praeesset , totidem enim milites contubernium constitue-
bant, cui suum caput assignatum erat, ut Vegetius docet lib.
II. cap. 8. erctnt decani decem militibus yr&yojiti , qui nunc
caput contubernii mocantur : vel honorarium titulum 5 in his
enim Palatinis scholis milites speciosis titulis decoratos fuisse
discimus ex 1. Matriculam 3. C. de Agent, in rebus , qua in-
ter caetera jubet Imperator ne ducenarii plusquam quadraginta
0B0 in singulis (Scholis) habeantur in pofierum; Quod nisi de
honoraria appellatione intelligatur, ferri non potdt . Ducena-
rii enim ducentis hominibus praeerant Vcgetio teste lib. II.
cap. 8. Item primus hafiatus duas centurias ideft ducentos ho~
r/iines ducebat in acie secunda , quem nunc ducenartum ruocant •
At si quadraginta odo illi ducenarii ducentis quisque homi-
nibus prafuiisent , singulas scholas ex odto militum millibus
constaise dicendum esset, quod falsum est; non enim plusquam
quadringentos milites unamquamque scholam c©ntinuisse, sequali
universorum Scholarium, quorum numerum tradidit Svidas, di-
visione fada observat Pancirol. in Notitiam Imp. Orient. Cap.
LXIV.

C L X X X.

MEROBAVDE . Hoc est anno Ch. CCCLXXVII. tunc
enim primum Consulatum gessit Merobaudes cum Gra-
tiano Aug. IV.

C L X X X I.

ANR. Xs . Annorum XVI, ita enim eam notam explican-
dam post Reinesium docuit Fabrettus Dom. Inscr. Cap.
VIII. p. 540*

CLXXXir.
 
Annotationen