Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22957#0016
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
16 '-—
mere et in lucem publicam producere deberent. Huius ge-
neris erant promissiones Zachariae et vxori ipnus datae, nec
non Mariae, Iesu matri, Luc. I, 12. etc. 30 etc. Ad hanc
reuelationum diu. classem etiam pertinet mandatum, quo
deus Iosepho iniunxit, puerum recens natum e vitae peri-
culo vt eriperet et in Aegyptum secum transferret. Quae
autem per theopneushiam ore et scriptis proferebantur, ea
, omnibus ad audiendum et legendum erant constituta.
7) Vniuersam scripturam sacram d-sonvevscv esse a Paulo perhi-
betur; reuelatarum autem veritatum in codice s. memoriae
proditarum numerus valde exiguus esse videtur. Nam si ad
eam, quam Paulus suppeditauit onr<»toi\v\pswi; finitionem, vni-
uersae scripturae argumenta singula aestimamus, ea tantutn
ex reuelatione diuina deriuanda sunt, quae auctores sacri
nec ipsi sensibus suis perceperunt, nec ingenii viribus exco-
gitarunt, nec ex aliorum scriptis hauserunt, nec traditione
orali et hominum institutione arripuerunt. His omnibus
separatis, pauca restant, quae ex immediata reuelatione diu.
deriuanda esse videntur *).
8) Fi-
*) Pcrtinent ad hoc genus rerum futurarum, siue laetarum, siue tristiutn
praedictiones, quarura notitiam Petrus epistol. II. Cap. I, 19. expressis
verbis a deo deriuandam esse docet: praecepta et mandata diuina pro-
phetis aut aliis hominibus per prophetas iniuncta; doctrinae Iesu
Christi capita ea, quae naturali animae vi non excogitauit, nec hausit
ex V. Foederis libris, sed quarum forraas deus immediata operatione
menti ipsius impressit, lob. VII, 16. 17. VIII, 38. Quo pertinent
sermones Christi, naturae suae originem et praestantiam, opus ipsius
mediatorium, mortis genus et gloriam, post obitum ipsi conferendam,
euentus futuros populi Israelitici vel etiam regni sui describentes etc.
illud denique genus veritatum, quarum notitiam spiritus s. apostolorum
animis ingessit, loh. XVI, 13. 14. verum oraculorum diuinorum sen-
sum iljis recludendo, futuros praesignisicando euentus, suppeditando
denique ea, quae ad desendendam Christi doctrinam proserre debebant»
Matth. X, 10. 20.
 
Annotationen