Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22957#0018
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
13 -
intelligit. Habemus igitur hoc in loco memorabile exemplum
erroris theologici, orti ex bibliorum versionibus, quorum per-
multa ab aliis theologis notata sunt et adhuc notanda essent.
Nam non partim vtilitatis habitura esTet errorum huiuscemodi
collectio, cum ad vsum circumspectiorem antiquarum scriptu-
rae sacrae versionum, tum ad commonefaciendos conciona-
tores, ne fidant vulgari bibliorum versioni, vernacula lingua
editae, sed ipsum textum inspiciant et grammaticum vocabulo-
rum significatum indagare allaborent. Atque hic primus esset
vsus, quem ex ea, quam hucusque exposuimus, reueiationis et
inspirat'ionis differentia percipere possent, qui in rebus sacris
et theologicis tractandis versari solent. Praeterea, hoc discri-
mine rite constituto, vniuersus theologiae dogmaticae locus
de reuelatione et inspiratione aliter, ac fieri solet, conforman-
dus est, ne, vtriusque nominis notionibus confusis et per-
mutatis, theologiae studioiis falsarum scripturae sacrae inter-
pretationum, errorum et dubiorum fons apertus relinquatur.
Deinde hoc vocabuli vtriusque discrimen, caute et prudenter
adhibitum, vim habere potell insignem in repellendis dubita-
tionibus, quas doctrinae de reuelatione supernaturali obiicere so-
lent aduersarii. Hi enim si argumentis, veritatis speciem ali-
quam habentibus, ea concusserunt, qüae theologi ad compro-
bandam tbeopneußiam proferre solent, sibi persuadent, ea etiam
refutasse argumenta, quibus reuelaiionem diuinam existere, theo-
logi erudici comprobauerunt. Ex his autem a nobis exposi-
tis", efficitur, ambas non tarn arcta esse coniunctas copula, vt
altera absque altera stare non possit. Cadat enim, si aduersarii
eam subuertere poterunt, consueta de tbeopneullia doctrina;
omnis tarnen stabit in perpetuum de reuelatione vera sen-
tentia. Nititur enim fundamento immobili promissionum diui-
narum per Iesum Christum impletarum, quarum ventas ipso
rerum praedictarum euentu nostra aetate Omnibus ante oculos
est constituta *).
• Auetor,
*3 Hoc argumentum nuper prolixe exposui in Iibro: Die Weijsagung und,
ihre Erfüllung.
 
Annotationen