Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Agricola, Joseph; Dhamen, Ignatius
Philosophus De Anima Sua Ex Ratione Cogitans — [Heidelberg], 1776 [VD18 14363313]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29365#0053
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
descripfam lineis aedificii formanqdeinr
de autem in ipsum aedisicium conjicio
oculos 5 hicsimul ac semel totius aedificii
magnitudinem comparate ad sensus intu-
eor, ibi li magnitudinem aedificii cogno-
scere velinpnecesse estpit adhibito circino
mensurem lineas, atque comparationem
formam inter & aedisicium instituam.

32. Si anima mea extensa non est, Anima ^
simplex est , neque enim inter id; quod ens sltn.
habet partes, & quod partibus caret, piex.
medium quidpiam cogitari potest. Illa
vero compositio ? quam quidam animae
tribuuntj dum in ea admittunt partes,
quarum altera se habeat per modum stib-
jedi, altera per modum formae , simpli-
citati; quam hic animae tribuo; non obest7
ea solum obesse posset, in qua darentur
partes extra partes, ac proinde vi cujus
anima foret extenfa , ac composita ex
partibus integrantibus. Anima igitur
cum hac extensione careat simplex est:

& talis esse debet; Nam animus meus
notiones rerum abs se distinguere, eas-
dem a se mutuo contendere , earum ha-
bitudines pervidere, ex iilis tandem ju-
dicia ac ratiocinia consormare potest;
hae autem adiones si non in eadem in-
dividua natura, sed pluribus inpartibus
essent, neque idearum conscientia, ne-
que comparatio , neque discriminis aut
convenientiae cognitio , neque alterius
de altera judicatio informari posset;

quatv
 
Annotationen