Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Geyer, Quirin; Alex, Daniel [Bearb.]; Klauser, Jan Josef [Bearb.]
Dissertatio Theologico-Biblico-Critico-Historica, De Sacri Scripturarum Canonis Statu: Tam Apud Hebræos, Quam Christianos, Cum Annexis Thesibus Theologico-Biblico-Critico-Historicis — Pragæ: In Regia Typographia Apud Joannem Josephum Clauser, 1762 [VD18 14362872]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47695#0018
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
nonici mediis, & posterioribus usque ad Synodum Tri-
dentinam saeculis in Ecclesia suscepti fuerint ? & an , ex
quo eos Ecclesia suscepit, iis statim Canonicam authori-
tatem definierit, seu dogmatice & irrefragabiliter asserue-
rit ? & si id fieri extemplo non contigit ( quod quidem
contingere necesfum haud suit, cum ab Ecclesia suscipi di-
ci queant, & revera suscipiantur praeter dogmatica , in-
super & alia ut certa quidem, inter fidei capita tamen nec-
dum relata, uti exempli causa : corporea Beatae Virginis
Mariae in Ccelos Assumptio ; imo & alia ut probabiliora
duntaxat, velut : quod Christus 2$. Decembris fuerit
natus ) quando id tandem reipsa ab Ecclesia Catholica
executioni datum fuerit ? plerumque aut non attingitur,
aut saltem aperte satis non resolvitur. De his igitur am-
pliori adhuc in lumine constitui expetentibus pro tenui-
tatis modulo disserere , iisdemque disferendo, ut fieri po-
tuerit , atque per vires , tenuisque ingenii facultates li-
cuerit, illustrandis operam commodare proposui. Quan-
tumcunque autem exiguam in hoc rudioris Minerva: partu
orbis litterarius nafturus sit spartam , erit tamen inde for*
tasse occasio , ut quod agere mihi in asfectu est,
ab aliis prastetur effestu.

CA-
 
Annotationen