stemate proponere tandem pro susccpto munere aggrediamur.
Primum autem inquirendum, definiendumque videtur, an Ca-
non iste Esdrino - Hebraicus verbis descriptus , seu verus libro-
rum sacrorum catalogus fuerit? At talem illum fuisTe, quem
videlicet Esdras cum Synagoga Magna, & Nehemias succeslive
contextum, atque a se in scriptum redadum Judseis pro infalli-
bili agnoscendorum librorum sacrorum cynosura tradidissent,
jure, meritoque negatur. (6) Praeterquam enim, quod index
iste, ceu a scriptoribus Canonicis exaratus, quique caeteris eo-
rum scriptis Canonicis ex objefto dignior, & reipsa praestantior
fuisset, Scripturis Divinis adnumerari & ipse debuisset, aut pro-
babilius saltem fuisset adnumeratus, (quod tamen aliquando
fadum ne somniavit quidem hadenus aliquis) praeterea, inquam
indicis hujusmodi suppolitum evertit, atque convellit; quod de
eo nihil Philo Alexandrinus, nihil FI. Josephus, nihil denique
scriptura ipsa tot locis egregia Esdrs, & Nehemiae fada com-
memorans referat; quod indicis hujus nulla hodie supersit copia,
imo nec ad prima Ecclesiae fecula pertigerit; quod denique in
nullis Hebraeorum, aut Christianorum veterum scriptis aliqua
ejusdem sragmina comparcant, nec unquam comparuisse legam
tur. Profedo si quis Judaeorum post Esdram circa libros sacros
studium , eorumque de Esdra, Synagoga Magna, & Nehemia
ingentem pro eorum merito existimationem absque praejudicio
expenderit, continuo fateatur necesse est, hanc de taliter exara-
ti ab iisdem scripturarum Canonis, & postea adeo negledi, ut
prorsus evanuerit, hypotheslm fidem omnem longe superare.
Canonis Esdrini igitur veritatem equidem propugnamus, sed
quod in exarato librorum sacrorum catalogo steterit, minime
existimamus.
Dum itaque veteris Synagogae Scripturarum Canonem ver- 4*
bis defcriptum fuisse a nobis haud admittitur, superest, ut quae-
nam illa res fuerit, qute ad praedandam Canonis Biblici vicem
ab Esdra, ejusque in hac opera sociis assuaipta fuerit, assignetur.