Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Geyer, Quirin; Alex, Daniel [Oth.]; Klauser, Jan Josef [Oth.]
Dissertatio Theologico-Biblico-Critico-Historica, De Sacri Scripturarum Canonis Statu: Tam Apud Hebræos, Quam Christianos, Cum Annexis Thesibus Theologico-Biblico-Critico-Historicis — Pragæ: In Regia Typographia Apud Joannem Josephum Clauser, 1762 [VD18 14362872]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47695#0032
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
J4
dicatur exadius, quam id, quod circa Libros Divinos, qui
videlicet reipsa tales sint, fidem prsestat authenticam , exadam-
que eorundem ingerit notionem ? Fac igitur, &. num libri sa-
cri a Synagoga veteri intra Sanda Sandorum reconditi sacri scrip-
turarum Canonis officium eis non exhibuerint ? ipse decidito.
At> quod nos hic e re ipsa conjedamus, illud inssiper supra alla-
tus Moysis locus disserte adstruit; ait enim ; librum legis in la-
tere Arcae Foederis Domini ponendum esse, ut sit illic contra
praevaricaturos in testimonium; quaero: utique irrefragabile, &■
quod .relpui nequeat ? atqui tale nonnisi Divinum esse poterat;
infero: ergo liber legis in latere Arcae collocari debebat, collo-
catusque est, ut certa teneretur scientia eum esse Divinum; sub-
sumo: sed illud, quod ad certam, qui libri vere Divinae inspi-
rationis praerogativa gaudeant, seu Divini sint, notionem ma-
nuducit, eorumque seriem fado saltem , si non verbo exhibet,
Canonis Biblici munio hoc ipso sungitur; haec ergo libri legis (idem
autem efl: jam , obtinetque in reliquis cum eodem illic repositis
libris sacris) intra Sanda Sandorum in latere Arcae locatio, aut
potius liber legis, quatenus in Sando Sandorum cum caeteris
eidem postea adjundis seripturis collocatus, veteribus Hebraeis
Biblici Canonis praestabat officium, munere fungebatur. Unde
& Epiphanius, qui rerum Hebraicarum notitiam cum lade ssu-
xerat , de libris Ecclesiastici, & lapient ise loquens in numerum
PomJ. receptorum, inquit, a) non referuntur , quare neque in /Iron, ne-
Va teflasne7tti /ircum repoftifiint, (13) Quid clarius s Epipha-
Coi. nio teste, quod libros Sapientia?, & Ecclesiastici pro Canonicis
30^ Hebraei non reciperent , causa fuit, cur illos neque in Arcam
testamenti olim , neque postea everso jam templo in Aron seu
arcam, quam apud Hebraeos libri Divini in Synagogis habent
propriam, reponi contigerit; Ex Epiphanio (equitur itaque,
illos libros, quos ita, taliterque reponi contigisset, in numerum
receptorum referri, seu pro Divinis agnosei debere, & certam
de hac eorum praerogativa , & numero , ex illis ipsis quatenus
ita, taliterque repositis, hauriri posse notitiam; sed hoc ipsum
plane
 
Annotationen