Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Geyer, Quirin; Alex, Daniel [Bearb.]; Klauser, Jan Josef [Bearb.]
Dissertatio Theologico-Biblico-Critico-Historica, De Sacri Scripturarum Canonis Statu: Tam Apud Hebræos, Quam Christianos, Cum Annexis Thesibus Theologico-Biblico-Critico-Historicis — Pragæ: In Regia Typographia Apud Joannem Josephum Clauser, 1762 [VD18 14362872]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47695#0097
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
denique, (ne inta&utn quidquam relinquatur) quia admisia etiam hy-
pothesi, quod Deutero - Canonica fragmenta Danielis, & Esther ab
exemplaribus per Esdram in Canonem repolitis abfuerint, (quod ta-
men admittere non cogimur, cum potuerint repurgato a Machabseis
templo, aut alias aliquando in novam eo illatam librorum (acrorum
collectionem, seti realem tunc hebrxorum Canonem, inferri exemplaria
Esdrinis concisiora, atque sic nedum his fragmentis, sed etiam libro
Baruch, qui pro appendice ad Jeremix Prophetiam ab olim, & in Eccle-
sia quondam adhuc habebatur, carentia) perinde tamen haud fuit praejudi-
catum, ne eadem fragmenta postea in authoritatem scripturx Canonicae
recipi possent; potuerunt enim hxc vel ab ipsis Authoribus sua recensenti-
bus opera, vel ab aliis Spiritu Divino pariter afflatis serius, atque ad
Esdrina exemplaria posterius adjici, sicut & ipsum Esdram libris Mosai-
cis &c, quaedam addidisie nec illi, qui ex Acatholicis emundiore nare
sunt, inficiantur. Verbo denique ex omisso ab Esdra, & aliis Prophetis,
ejus in conficiendo scripturarum Canone olim sociis horum librorum ,
& harum partium in Canonem referatu, eos deinceps ab Ecclesia in
Canonem adicribi non potuisie, ita male inferretur, sicut exinde, quod
neque Apostoli, neque Concilia cecumenica Nicaenum I., & Constam-
tinopolitanum I. in edita a se sidei symbola intulerint Processionem Spi-
ritus Sandi, quatenus est simul a Filio, male poneretur pro sequela,
eam deinceps in symbolo reponi haud potuisie; indebitam hanc illa-
tionem agnoscentibus ipsismet, cum quibus nobis lis est, heterodoxis.
Jam vero illud, quod contra hos libros objestum loco superius III. ex
Leusdeno adduximus, leviori adhuc ssatu dissipatur. Imprimis enim
falsiim est, si per Prophetas intelligantur ejus generis Prophetat, quales
fuere Moyses, David, Isaias, Jeremias &c. nonnisi ab hujus generis
Prophetis exarari debuisie libros, quibus Canonica inesie possit autho-
ritas, alioquin Canonici non erunt, vel (altem dubii manebunt libri
Proverbiorum, Ecclesiastis,' Cantici Canticorum, Judicum, Ruth, Re-
gum, Paralipomenon, Esther, Job, cum certo non constet, qui, & an
eorum Authores hujus generis Prophetise dono fuerint praediti. Quid
quod & hebrxi ipsimet dum libros (aeros in legales. Propheticos, &
Hagiographa dividunt argumenti, si tale sit, suppositum evertant? In-
■terim tamen & hoc salsiim est, quod in hac argumenti hypothesi sab-
audiri deberet, nullos, qui hos libros exarare potuissent, hujus generis
Prophetas deinceps post Malachiam in Synagoga veteri exstitisse; an
non
 
Annotationen