Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
vt si ex uno medio in alterum eadem in-
clinatione incidant, non omnes pari ratio-
ne refringantur, sed plus alii, alii minus,
sic ut minime omnium refringantur rubri,
plus ilavi, pïus etiam virides , plus quam
virides cærulei, maxime omnium violacei.

Hæ longe nobilissimæ luminis proprieta-
tes in eandem inciderunt calamitatem , in
quam omnes fere philosophicæ res inci-
dunt, ut ab aliquibus in dubium revoca-
tæ sint, qui Neutoni experimenta falsita-
tis arguunt , eaque a se rursum facta ,
quem ille refert, exitum non habuisse af-
Jhrmant ; quæ res quantum obscuritatis phy-
sicæ afserat , ejusque progressus retardet,
satis norit unusquisque ; cum enim Physici
in experimentorum exitu non conveniant ,
quibus colorum Theoiha innixa est, in sen-
tentiis quoque opus est eos dissentire.

Ut ergo hanc dissensionem de medio,
si fieri posset , tolleremus , nobisquemet
ipsis satisfaceremus , qui quidem veritatis
amore tacti eramus , ad ea experimenta
accessimus , quorum ex altero diversa ra-
diorum refractio evinceretur, ex altero co-
Jorum perpetuitas in omnibus. Hoc postre

muin
 
Annotationen