420
IV.
Aus Holland.
C. J. C. Reuvens Boebbigero amico S. P. D.
-— C^uod ad scribendum publicandumque excitas,
recte facis. Quod ego non cupidissime adnuo, et ipse
recte facere mihi videor. A Studio iuris, et caus-
sarum patrocinio re iam ipsa suscepto serus ad
professionem literarum, serior etiam postea ad ar-
chaeologiam accessi, nec famam primis curis aucu-
por, nisi diligentiae. Si quid ergo C. O. Mül-
lern s , me quidem iunior , sed sanequam eruditus,
in Phidiacis monumentis elaborare cogitat, me fa-
ventem habebit nec invidum. Recte modo fiat;
quid Reipublicae litterariae interest, uter nostrum
faciat? Ego mea aliquamdiu premere malo. —
Tertium Antiquitatum volurnen iam dudum sub
prelo et prope finitum: sed praeter operis com-
munis cum alio editore difficultates, inciderunt
multa docendi negotia, quae nunc impediunt, quo
minus absolvatur. Sub prelo item est ampla satis
dissertatio mea Belgice scripta de tribus simulacris
lava-Indicis magnitudinis iustae: quae cum accu-
ratissimis maioris moduli iconibus aeneis in lucem
prodibit inter opera lnstituti Regii Belgici, sed et
separatim prostabit. Scripsi compendium Mytho-
logiae et monurnentorum Indicorum, Gallice; sed
cum ultimam Opus manum adhuc desideret, tantis-
per seponere coactus sum, aliis rebus omne otium
meum postulantibus. Mumiam humanam felinam-
que mense Iunio proximo aperui cum anatomiae