Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Böttiger, Carl August [Hrsg.]
Amalthea oder Museum der Kunstmythologie und bildlichen Alterthumskunde — 3.1825

DOI Heft:
VII
DOI Artikel:
Böttiger, Carl August: Archäologische Korrespondenz
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9753#0480

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
423

Ad inscriptiones lapidesque votivos, Carthagine
quadriennio abhinc adlatos, advenerunt tres anagly-
phae sepulcrales, Punicae operae, unaque inscripbio
Punica; Hacca autem et aliis e*locis ditionis Car-
thaginiensis, una memorabilis inscriptio Punica cum
anaglypJiOj et monumenta Punico - Romana ad vi-
ginti fere, sacris et ritibus antiquioribus Punicis
illustrandis egregie inservitura. (Humbertiana
omnia.)

Et Aegyptia Monumenta aucta sunt Mumia
humana felhiäque Alexandria advectis (Le s cluzia-
nis) quae, mense Junio praecedentis anni, multis
spectantibus, sunt examinatae; mumiae capitey tum
et scuto e pelle crocodili facto, utroque ex bypo-
gaeis Thebanis; tum cippis duobus egregiis hierogly-
phicis et multis phylacteriis aeneis fictilibusque, quae
variis e locis depromta ad nos tandem pervenerunt.
( Humbertiana.)

Ad Graeca artis opera simulacri marmorei trun-
cus accessit, iustae magnitudinis, barbaricä veste
indutus, Eleusine delatus. (Lescluzianus).

Ad Romana, praeclara et multa advenerunt
simulacra marmorea, partim heroicae, partim hu-
manae magnitudinis, quorum sunt Imperatoria tria:
in quibus eminet Praianus integerrimus et diligen-
tissimae artis: muliebria stolata item tria, sed capite
truncata, fortasse Augustarum^ Hei ununi, Iovis,
valde integrum, nec operae spernendae. Praeterea
trunci viriles duo, quorum unus Atbleticus videtur,
et caput Pertinacis. (Humbertiana) Simulacra
pleraque inventa sunt in loco Boesjatter (Germanice
Buschatter) quem probabile est, Uticam fuisse ve-
terem. Praeterea signuncula aliquot aerea ex eadem
Provincid Africa (Humbertiana'): alia item ex
Ibaliäy a Barone Heekeren adlata, in quibus
 
Annotationen