Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Editor]
Amoenitates literariae Friburgenses — 1.1775

DOI issue:
IV. Supplementum de Io. Keisersbergio; vti et de illius nepotibus Conrado & Petro Wickgramis
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26042#0131
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE IO. GEIjL. KEISERSBERG. &C. II5
cidisset: qui, dum apud siluas & prata gregem pascerent , vilis
procul agricolis, terram aratro sulcantibus, vt illis illuderent,
sonora voce clamitabant: Lupi lupi! Agricolae pastoribus & oui-
culis succurrere proni accurrebant, cumque venissent ; mentiti
sunt pallores ante eorum aduentum lupos ex pascuis ad ne-
mora & saltus aufugisse , cumque iterum atque iterum opiliones
limili clamore agricolas sallerent: tandem reitera venere lupi,
clamitant opiliones: agricolae iterum sibi illudi putant: & festi-
nare pertaeli , nequaquam vt opem serant, accurrunt. Sicque
ab impiis lupis, limplices ouiculae cum perfidis pastoribus de-
uorantur. ( Caueant Romani , qui tantas sub typo expugnan-
dorum Turearum pecunias corraserunt, necdum vlla expeditio-
ne secuta. )
De amore cassitatis & de choreis.
Ad pudicitiam & castimoniam puellas & matronas , ne illae
stupro, aut hae adulterio polluerentur : saepe & multum incita-
re conatus est , apprimeque detestabatur : si quando mariti vi-
ros & adolescentes, aut monachos vegetos , & lasciuiusculos in
aedes suas introduxislent , tanquam riualis communionem non
admodum vererentur. Saepe patresfamilias hortabatur , ne fi-
lias vxoresque suas circuitus & choreas crebrius adire linerent.
Tum propter tenerae pudicitiae periculum , tum quod vix abs-
que peccato aetate nostra choreae fieri possent: licet fraterculi qui-
dam relatrarent, & choreas leue peccatum esle palam fabularen-
tur : quas & intra sua septa, etiam in primo noui sacerdotis sa-
crificio visi sunt circumduftitasle. Quale speculum iuniori na-
tu sacerdoti ea ipsa die , qua sacrum Christi corpus consecra-
nit & 1'umpsit, ante vultus osfertur. Cum dicerent venerandi pa-
tres, choreis apud se faflis , lionestas 1'olum matronas interfuis-
se: respondit Keijersbergms: & ex honestis & probis fiunt me-
retrices : nec enim vlla vnquam fuit meretricula, quantumuis pro-
stituta, quin olim virgo suisset. Dicebat etiam, quisquis srater-
culorum ausit palam praedicare, choream leue aut nullum esse
peccatum, tum 1'ese vehementer suspicari,quod ille idem in auricii-
H t lam
 
Annotationen