Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0152
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
298 DE IAC. WIMPHELIKGO.
Memorabllis est , atque ad illustrandas res nostras literarias
pertinet praefatiuncula Thomae Wolphii iunioris : “ Sunt qui-
„ dam furaces & improbi , qui libros dostiorum homiimm non
s, minus abscondunt, quam malae matres supposititios & spu-
,, rios. Hi protinus eliminandi exterminandique sunt, & in
„ peiTimam malam crucem abigendi , vtpote de re literaria &
t, studiosis omnibus male merentes. At sunt nonnulli longe
j, istis dissimiies , qui vel aliquid pariunt, vel quod iam doste
,, & feliciter partum est, in medium proferunt. Hi sunt omni
„ laude , omni veneratione dignilstmi. Ex eo coetu seil flore
,, hominum est Ioannes Caefar , non vulgari eruditione prae-
j, ditus, qui gloslemata tersissima a Conrado Summenhardo theo-
„ logo & philosopho, sua aetate haud dubie clarissimo , in Alkerti
„ magni physicam miro ingenio composita, non est passus diu-
j, tius delitescere , sed ex tenebris in lucem , ex abdito & ab-
,, struso prodire iustit in apertum. Inuenies in hisce commeii-
„ tariis studiose lestor, quod non tarn ipsis tyrunculis in disci-
„ plina physica , quam etiam veteranis faciet ad stomachum.
,, Eme,quaeso, mox lege, & laetaberis. Vale. Haec Argen-
,, toraci raptim septimo Kalend. Martii anno Domini 1507. ,,
Atque ex bis palam fit, Ioannem Caefarem artium magi-
strum Friburgensem (fafcicul. 1. p. 6. ) huius editionis auclorem
Jienrico Gran typographo Hagenouiensi celeberrimo extitisse.
54. gvilhermvs episcopus Parisiensis de colla-
tionibus & plurasitate ecclesiasticorum beneficiorum.
ALBER- *)
*) Guilielmi Parifienfis opera collesta , in vnum corpus re-
dasta, & recognita , iunftim edita fuere a Ioanne Domini-
ca Traiano Neapolit. Venet. 1591. II. Tom. fol. Sed illa
praestantior censetur editio, quae studio & opera Blafei Fer-
ronii Carnot. canonici ac sorbon. theol. Aurel. 1674- !!•
Tom. fol. prodiit. Huic sane editioni aliquot insignes,qui
In priore desiderabantur, addidit tractatus Ferronius , nimi-
rum tra&atum de Trinitäte , & attributis diuinis, librum
de animß, JupplementutH noui traütatus de poenitentia, tk.
tractatus de pluralitate & collatione beneficiorum ecclefiaJU-
corum
 
Annotationen