Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0230
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
376 de iac. wimphelingo.
uus & optimae spei iuuenis. Ab Vdalrico Zafo , qui Friburgi
magna cum laude leges Caesareas profitetur, vnas atque alteras
accepi literas, ex quibus mihi perspicere videor, homiuem non
tantum eruditum, & eloquentem, verum etiam raro quodam in»
genii candore , ac singulari praeditum prudentia. Audio pastim
apud Germanos esle viros eleganter eruditos, quo mihi magis,
ac magis arridet, & adlubescit mihi mea Germania, quam piget,
ac pudet tarn sero cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci,
vt hic hyemem vsque ad Idus Martias. Deinde confestis, quae
volo in Italia negotiis, ad Idus Maias vos reuisam. Atque id
faciam lubentius, si velut de eodem,quod aiunt, oleo , eadem-
que opera, vniuersas lucubrationes meas hybernis his mensibus
liceat emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est, su-
perestnouum testamentum a me versum, & e regione Graecum,
vna cum nostris in illud annotamentis. Tum epißolae diui
Hieromjmi a nobis recognitae, & a supposititiis, ac notis re-
purgatae, nec non & scholiis nostris illustratae. Praeterea Se-
necae oratoris omnia fcripta non sine maximis sudoribus a no-
bis emaculata. p'ortasi'is & scholiorum nonnihil adiiciemus , si
dabitur otium. Sunt & alia minutula, de quibus minus solli-
citi sumus , quae si suscipiet hic chalcographus , abdemus nos
testudinum ritu, non ad somnum, sed vt toti versemur in hoc
negotio. Ex Italia reduces, vti spero, dies aliquot salutandis
& cognoscendis Germaniae proceribus’ sumemus. Nam hos
vere proceres existimo, non qui funes aureos collo circumferunt,
quique parietes & vestibula piftis maiorum imaginibus ornant ,
sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione , moribus , elo-
quentia patriam suam, ac suos non solum illustrant , sed etiam
adiuuant. Episcopo Basiliensi nondum tuas reddidi literas , in
quibus facile coniicio, nihil aliud esse, quam amica quaedam de
Erafmo mendacia. Vide , quam sim ambitiosus. At prinnim non
aderat in hac vrbe, nunc occasionem omnem fugio , quae me
a libris auocet. At non tu gratulaberis Erafmo tuo, qui pro«
pitia Iuuone, & Uithia, feliciter enixus est ? Audis foecundita-

tem
 
Annotationen