Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
Adivncta de Iac. Wimphel.
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0261
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 405
pibus, quibus sua sibi deesse persuadetis, quemadmo-
dura arbitramini, aliena, quae per exadtiones accesse-
rint, salutem vnquam aut incrementum allatura: prae-
cipue si ea , quae Dei, quae ecclesiarum , quae Dei
ininistroram , quae viduarum sunt & pauperum, con-
tra manifestissimam summi pontificis prohibitionem
contredtarint?
Bonifacius enim VIII. terribiliter prohibuit, ne
ecclesiastici principibus aut rebus publicis tallias, tri—
buta, exadtiones, aut aliud quiddarm lub quocunque
vel doni, vel subsidii colore, de egpesiarum prouen-
tibus impendant, aut dare polliceantur, sed neque con-
sentiant. Vtrosque vero & ecclesiasticos dantes , &
laicos recipientes grauissima excommunicationis , in-
terdidtique poena voluit e vestigio notari. Et quam-
uis Clemens successer non in vrbe (vbi libertas & fons
iustitiae) sed apud Gallos, vbi ius in arrnis fuerat,de
hac re sententiam ferret ; suo enim tempore vuria
Romana in Gallias translata est, ibique ad septuaginta
quatuor annos cum magno Christianorum incommo-
do remansit: nihilominus ipse ad concilium Lateranen-
se inuiolabiliter obseruandum remisit,quod itidem ana-
thematis censura damnauit eos omnes, qui ecclesiasti-
cos talliis, colledlis,aut exadtionibus grauare nituntur.
Et si vrgentissima quaedam necessitas , quam episco-
pus vna cum clericis prospexerit, cui releuandae lai-
corum facultates non suppetunt, immineret, ad subsi-
dia tarnen per ecclesias absque omni coadtione prae-
standa inprimis necesse est, consulti Romani pontificis
consensus & audloritas praecedat.
Quodsi vobis summorum pontisicum parua vide-
tur audtoritas, ne saltem paruifacite vniuersalis eccle-
siae decretum, concilia enim ecclesiam repraesentant.
Attendite Lateranense concilium, Circumspicite,quan-
C c 2 tas
 
Annotationen