Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776

DOI Heft:
De IAC. Wimphelingo, illiusque scriptis ulterior pertractatio
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28137#0095
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE I AC. WIMPHELDiGO. 489
ituir, neque labores, castimoniam , & dira tormenta subiit, vt nos
in otio, in lasciuia, inque omnibus delitiis & voluptatibus verse-
mur. Neque hi, quibus res ecclesiastica sua debet incrementa,
quantum ad ditionem temporalem attinet,huc respexisse videntur,
vt in otio tantum clerici degerent, omnibus rebus ad vota fru-
entes, citra tamen laborem. Alia certe causa suit, cur illi se-
que suosque nonnunquam spoliantes, ecclesiam ditandam cenlue-
rint. Nimirum vt commodius diuinis ossiciis vacare pollent
absque sollicitudine defuturi victus, quem ex agris, nemoribus,
pratis ac aquis facile colligere liceret. Et vt pauperibus Chrilti,
viduis, orphanis, & senibus , quos robur corporis prorsus de-
stituit , ac aegrotantibus eleemosynam liberalius impertirent.
Sic enim in institutionibus canonicae prosessionis , quas auspicio
imp. Ludouici Pii conscriptas putamus , ab Episcoporum con-
cilio comprobatas , sic inquam legitur : Res ecclefiae (ficut a
Jantiis 'patribus traditur , & in fuperioribus capitulis contine-
tur J vota funt fidelium , pretia peccatorum , & patrimonia
pauperum. Fideles namque fidei ardore & Christi amore fuccensi
ob animarum suarum remedium , & coelejlis patriae defide-
rium , fuis propriis facultatibus farui am locupletem fecerunt,
ecclesiam , vt iis & milites Chrisii alerentur , ecclefiae exorna-
rentur , pauperes recrearentur, & captiui pro temporum oppor-
tunitate redimerentur. Quapropter vigilanti ac folerti cura
prouidendum esl his ,qui eius facultates adminifirant, ne eas in
fuos folummodo vfus conuertant, fed magis siiuxta posfibilita-
tem rerum') Christo famulantium , imo eorum > in quibas Chri-
ftus pafcitur & vessitur , curam gerere penitus non negligant.
Subscribit huic sententiae Prosper, asserens, viros fanstos res
ecclesiae non vendicasse in vsus suos vt proprias, sed vt com-
mendatas pauperibus diuisisse, nam hoc esle possidendo contem-
nere, non sibi sed aliis possidere, nec habendi cupiditate ecclesiae
sacultates ambire,sed eas pietate subueniendi suscipere. Quod ha-
bet, inquit, ecclefia, cum omnibus nihil habentibus habet commu-
ne, nec aliquid inde eis, qui sibi de fuo fufficiunt, erogare , quan-
Ii 2 do
 
Annotationen