Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0083
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
excipiunt, & in illos canales derivant. Hi ipsi denique
aliquoties per annum purgantur ab omni luto & coeno,
quod essoditur, & absportatur in nosocomii hortos extra
urbem litos.
In universum sane nosocomii situs est saluberrimus
in extrema urbe ad vallum, ubi ad aedem pollicam per
ampliissmum hortum soli ventisque aparctiae, euronoto
& cauro liberrimus patet acccssus. Versus meridiem
vero publicum ambulacrum, duplici arborum serie con-
situm, aedes nosocomii ab urbe separat, & propylaeum
quali conslituit ad aedem anticam, sexcentos & sexaginta
pedes longam. Totum nosocomium, quod quadram fere
figuram refert, undique liberum cst,' remotum ab
aedibus finitimis denos ad minimum pedes. Tectum
totius parallclogrammi distegum, lapide schisto cooper-
tum, aperturas plurimas habet aeri pervias, atque in
ipsis aedibus multae sane & amplae fenestrae conspiciun-
tur, & per omnia cubicula ventilatores atque spiracula
sunt, ipsique meatus, saxis quadratis lirati, sat ampli &
per omnes totius, parallelogrammi contignationes conti-
nui, atria quasi sunt cubiculorum habitabilium. Immo
in aedis anticae tabulato secundo duo fontes fillulis
aquam emittunt, atque munditiei conservandae plurimum
conducunt.
Iam sorma externa visentibus admirationem iniicit
atque venerationem, quum portae principali adssantes non
solum totam aedis anticae longitudinem, sed & aedem
poilicam & per huius portam altam hortum quoque
botanicum optice perspiciunt usque ad domum, quae in
medio horti extremi se extollit. Monentur vero iam in
limine primo, hanc aedem esse mi ser is omnibus conse-
cratam. Supra portam imago conspicitur e lapide adfabre&
elegantissime a cive nostrate Henrico Nickel exsculpta.
 
Annotationen