Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0087
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LXII

Partis dextrae tabulatum infimum* ad quod particularis
porta minor ducit, nosocomii propriam ossicinam pisto-
riam complectitur & molam, quam movet rivulus ab
oriente adssuens. Molendarius ibidem cum familia habi-
tat, qui simul panes coquit incolis nosocomii neccsiarios,
eosque optimos, adhibitis sociis mercenariis in opere pi-
storio bene versatis.
In contignatione media varia cubicula sunt, in qui-
bus curantur honoratiores & opulentiores, qui nosoco-
mio curae sumtus compensare voluerint. In tertia con-
tignatione cubicula tria, sunt, recipiendis aegrotis civium
mercatorum, artisicum & opificum sociis atque diseipu-
lis, de quo praeclaro instituto egi pag. xxxv.
«
Pars elatior tristega in angulo sinistro aedem anticam
claudens in infimo tabulato praebet pauperibus studiosis
Museuni, duo dormitoria, conclave amplum concamera-
tum, in quo Musicam exercent, animumque recreant, &
cubicula duo minora binis praeceptoribus domesticis ita
accomodata, ut, quidquid acciderit in Museo, dormito-
riis aut in conclavi musico, per fenestras observare pos-
sint. De hoc instituto vide pag. l.
Mediam contignationem tenet Parochus, & in suprema
versantur bini eius administri seu Capellani, quorum qui-
libet duo cubicula habet.
Perlustrata aede antica e domicilio studiosorum in
Impluvium seu aream domus amplissimam lapidibus lira-
tam (I. I.} descendimus, in qua videmus duos fontes
salientes ciathris circumdatos (K. K.}, & utrinque ad
dextram versus orientem & ad sinistram versus occiden-
tem duo aedisicia lateralia distega sH. H.) aedem anti-
cam & posticanstconiungentia, de quibus supra pag. liii.
exposui. Iiic nihil addendum, nisi quod 1} in pariete
 
Annotationen