Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0101
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LXXVI
Pronum ergo, licitis experimentis & observationibus in
medicaminum inquirere virtutes.- Nec ulla pretii medi-
camentorum atque diaetetieorum remediorum ratio habe-
tur, dummodo aegro conducant, sanationemve accelerent.
Proposita tamen medicamina utrum rationi respondeant
experientiaeque, an contra non nili cum vitae aegrotantis
futuraeque sanitatis iactura adhiberi possint, Medicus
dirigens intelliget.
<5} Remedia proposita comprobataque iam chartae
mandantur, i. e. conscribitur formula. Forma exhibendi
medicaminis arbitraria; dummodo commode ab aegro
poliit ingeri, & compositso praeceptis chymicorum, for-
mularum seribendarum methodo, dosique medicamento-
rum haud contraria st. Formula conscripta praesentium
examini subiicitur, vitiaque. cuivis licet reprehendere,
ceterum corrigenda, Iam vero naevis repurgata, a Me-
dico dirigente subscripto nomine comprobata in librum
formulis dicatum ab eius adsistente in nosocomii aedibus
habitante reseribitur, in officinam eiusdem instituti, ut
consiciatur, mittenda. Denique formulae omni & dies
ordinationis & nomen quum aegri, tum ordinantis,
adseribatur.
Remedia externa, e. c. vesicantia & venaesectione.s
ordinata, adsistens modo nominatus per adiunctos in hoc
ipsum focios curabit administranda.
yh Quum autem, sola medicamina sanando aegro, aut
etiam levando non susficere, satis consiet; sed frequentius
omnis sanandi ars ad placita diaetetices redeat; conse-
quens est, ut a quovis praxeos tirone, tradito sibi aegro,
prius etiam, quam fiat formula,, diaeta praecipiatur,
a Medico scholae clinicae praefecto dein curatius definien-
da. Diaeta tabulis in hunc usum impressls ab adsistente
perseribitur, quae, uti alia, eo invigilante, per famulos
ac famulas persicienda curantur,.
 
Annotationen