Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0203
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
34

M AIUS.

C^alida amoenaque tempedas ab initio mensis ad
9 nam usque diem, per cuius noctem Tonabant to-
nitrua, pluviaeque cadebant. Dies ioma calida ac
serena, nox vero imbrifera, urna ad zomam us-
que alternarunt pluviae ventique , durante calida
tempedate. Nox zGmae pluviosa , quam mox fri-
gidior iusto aeris temperies per tres dies excepit,
certantibus ventis pluviisque. Die iqta tempedas
calidior, ad pluviosa fuit ad sinem usque menlis.
Die 3 ima per noctem tonitrua.
Per totum menlem continuarunt rheumatisini»
plurimi simplices, nonnulli etiam peculiari pectoris
adfectione comitati, immo typhi faciem referentes,
in quam saepe perversa methodo, venae lectione
•t purgantibus fuerant immutati. Optime ac bre-
viore via curati sunt infuso Valerianae, spirituMin-
dereri, opio , antimonialibus ac vesicatoriis parti
magis dolenti adpodtis. Occurrerunt et Ophthal-
miae , quas pro morbi natura mox debilitantibus ,
mox incitantibus tam externe quam interne adhibi-
tis sanavi. Ophthalmiae talis adhenicae seu a debi-
litate directa ortae exemplum infra enarrabo.
Frequentissimi vero morbi , li chronicos exci-
pias , fuerunt febres intermittentes tertianae, quae
decurrebant communibus huius morbi symptomati-
bus, incitationem, ut iam ex omnium causarum
concursu pateseit, imminutam odendentibus. Pa-
roxysmi tempore animadvertebatur horripilatio,
immo horror , durans dimidiam duasve horas , in-
sequente dein calore ac sudore. Fuerat praeterea
a,dpetitus nullus, anorexia, praecordiorum opprel-
do, vomendi conatus, vomituritio, in nonnullis
et vomitus, ventris inflatio ab adtactu dolentis,
 
Annotationen