Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

Seite: 14
DOI Heft: DOI Seite: Zitierlink: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1801/0100
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen Nutzung / Bestellung
0.5
1 cm
facsimile
14
tuosi usum transmittit, atque supervenientibus
horripilatione ingenti cum sub£equente calore in-
tenso, dolore in sini/Ira thoracis parte punctorio,
ad quamvis re/pirationem aucto; tussicula, sensu
oppre/iionis , respiratione laboriosa , anxietate,
siti, inquietudine, per duos adhucdum dies domi
suae remanet, spirituoiorum hausfu malum profli-
gaturus, ceterum in naturae auxilio omnem fidem
reponens, ast insaudo cum eventu. Namque ita
omnia exasperantur syrnptomata, ut, quid faciat,
ignarus ad Nosocomium confugiat; — in recepto
die iqta Januarii invenimus praeter dicta phoeno-
mena pulsus frequentes subduros; calores per to-
tam corporis superficiem urentes, genarum rubo-
rem, oculos torvos; conqueritur insuper aeger de
congestionc sanguinis versus caput, de cephalalgia,
vertigine, scintillis ob oculos volitantibus et au-
rium susurru. Somnus fere nullus, isque insom-
niis ac spectris horrendus. Lingua pura, humrdai
adpetitus prosfratus, sitis ingens; alvus obsfructa.
De morbi genio amplius non dubii venaesectione
ad uncias septem insPtuta, praescribimus:
ip. Sal. ammoniac. depurat, drachm. unam
solv. in
Aq. flor, sambuc. unc. octo adde
Pvoob sambuc. drach. duas
Mellis optim. unc. unam.
M. D.
S. Capiat omni hora eochl. magnum»
3^. Decoct. hordei libr. unum.
Oxymel. simplic. unc. unam.
M. D.
S. Pro potu ordinario.
loading ...