Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0123
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
O "7
o/

tinni, dulcifi'"antiumque expostulare, neque pur-
gantia, quibus per alvum eliminetur labes, re-
quirere. Malum enim, cutis neglecta munditie,
contrahitur, quod ortum tandem et inveteratum
facile per varios contactus propagabitur. Hinc
etiam minime mirum videri debet, quare sine
ulla contactus suspicione inter egenos in primis
ortam viderimus Icabiem, videamusque. Etenim
ob rerum penuriam non curant corporis cultum
ac munditiem, iisdem linteis vestibusque obtecti
plures hebdomadas transigunt; vitam ad vilissi-
mos damnati labores coguntur trahere miserri-
mam, quam dummodo sustentare valeant, satis
habent , sibique gratulantur. Hac immunditie
pori cutanei obliniuntur, neceslario inde tran-
ipiratio insensibilis cutanea supprimitur, atque
exin cuilibet exanthematum ejusmodi fontem
dijudicare, erit facillimum.
Omnia itaque remedia, quas incitant, tran-
spirationem augent, ideoque poros cutaneos pu-
rificant, tali morbo conducent. Unde elucet,
quare tantus medicaminum antipsoricorum nume-
rus commendetur. Non solum autem immundi-
ties, sed quodvis opificium, seu servitium, quo
cutis facile contaminatur, porique cutanei tran-
spirantes obstruuntur, progignere potest scabiem.
Quamquam in plurimis pro opificii ratione cu-
tis munditiei non satis prospici potest- ea tamen
conditio esf, ut, peractis laboribus, corpus sor-
dibus inquinatum lavandi facultas detur, illudque
depurandi. Alia vero opificia, servitia, vel ar-
tificia etsi videantur munditiei minime obeiTe,
cutem tamen, modo forsan insensibili, observan-
tur contaminare, hujusque pororum obslructio-
nc inducta scabiei favere nasciturae. Quo fit ,
 
Annotationen