Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 2.1801 [VD18 90369939]

DOI Heft:
IV. Observationes medicae
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26040#0321
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
235
febris, ejusque naturam agnovimus, et ipsam ob-
structionem, ut ipsius efsectum, ob longiorem
febris durationem atque frequentem solventium
usum, Scii, emeticorum, ac purgantium, judicavi-
mus , quibus major inducebatur debilitas • organo-
rum inde mutatio, ac denique obsiructio. Hinc
ipsam morbi causa m ac naturam adgresluris dicta
fuit adhibenda methodus, qua, ut debilitatem
ipsam, ita quoque necessario febrim, hujusque
efsectus dispulsum iri, evidens satis est. Quid?
quod ipse revera felix eventus nos convicit,
sebres tales cum viscerum obstructione non re-
quirere laudata illa solventia, evacuantia, seu de-
bilitantia, sed roborantia. Propinavimus itaque
ante paroxysmum opii granulum unum, et elaplo
paroxysmo, tempore nimirum apyrexiae corticem
peruvianum omni bihorio ad drachmam unam
cum decem granis calami aromatici surnendum;
porro portionem quadrantem et dimidiam vini
mensuram exhibuimus. Qua methodo vidimus
aegrum intra quatuordecim dies perfecte sanatum.
Tumor hypochondriacas regionis sinistrse cum fe-
bri disparuit, adpetitus rediit, cutis flavescens
colorem suetum admisit, sacies pallida rubuit,
corpus adquisivit majus incrementum, omnesaue
functiones fuere integerrimae; perfecte igitur la-
natum aegrum die 23tia Septembris dimisimus.
Morbi paralytici hoc aeque, ac prioribus men-
sibus, observati respuebant fere omnia atque va-
ria adhibita medicamina tam interna, quam ex-
terna. Paralyses hae semper in extremitatibus
visae inferioribus, tertii generis fuerunt. Par-
tes enim omni sensu atque motu fuere privatae,
torpore revera partiali onuslae. Ortum duxerunt,
quantum eruere quidem potuimus, e variis causis
 
Annotationen