Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Archäologisch-epigraphische Mitteilungen aus Österreich-Ungarn — 3.1879

DOI Artikel:
Mommsen, Theodor: Privilegium Militare
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9393#0013
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
tivo; neque enim aliter id Latine dici potest4), cum filius naturalis
non usurpetur nisi de filio non iusto. His condicionibus ut satis-
facerem et difFicile negotium aliqua ratione expedirem, proposui quod
supra legitur: praeterea [liberis eorundem] decurionum et centurio[num,
qui cum filis in] provinc{ia) ex se procreatis [milites ibi castel]lani
essent; aut, si cui magis placebit filios non inter castellanos, sed
solita ratione militavisse, sie: praeterea [liberis eorundem] decurionum
et centurio[num, qui probatis filis in] provinc(ia) ex se procreatis [ipsi
ibi castel]lani essent.

Quod si quem offendit ita ex iis quae praecedunt prius comma
tantummodo cogitatione suppleri, scilicet civitatem Romanam dedit, cum
posterius et conubium. . . .singidis ad filios non recte referretur, fortasse
hoc ne verum quidem est; nam si ponas veteranum tempore missionis
habuisse filium maritum, id quod fieri potuit, omnino filio quoque
conubio opus fuit, ut matrimonium iustum evaderet et liberi ex eo
nati in potestate avi essent. Sed ut qui leges composuerunt de eo
casu non cogitarint, quod ego quoque magis negaverim, cum posterior
clausulae pars de uxore post missionem dueta certe ad liberos
parum recte extendatur: privilegia eius temporis, quo civitas Ro-
mana liberis quoque veteranorum una cum ipsis concedebatur, plane
simili ambiguitate scripta esse inveniuntur; sie enim ibi est: ipsis
liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus
quas tunc habuissent cum est civitas iis data et quae sequuntur. Itaque
haec aut ita ut supra indieavi explicanda sunt aut certe toleranda.

Sed militum castellanorum vocabulum, in quod sponte incidit
etiam Hirschfeldius, quo pertineat iam videamus.

Militiae Romanae rationem Alexander ita mutavit, ut eam ex
aliqua parte et colonam faceret et hereditariam. Sola, ait qui vitam
eius scripsit c. 58, quae de kostibus capta sunt limitaneis dueibus et
militibus donavit ita, ut eorum essent, si heredes eorum militarent, nec
umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam
sua rura defenderent; addidit sane his et animalia et servos, ut possent
colere quod aeeeperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem
possidentium desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille
ducebat (cf. vita Probi c. 16). Haec rura hostibus erepta et bar-
barico solo vicina proprie esse castella colligitur ex lege a. 423
(C. Th. 1, 157 2 = C. Iust. 11, 60, 2): quicumque castellorum locos quo-
cumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantumfas est

4) Simili ratione lege cautum erat ut socii nominis Latini cives Romani fierent
ii qui stirpem ex sese domi relinquerent (Liv. 41, 8).
 
Annotationen