L' arte: rivista di storia dell'arte medievale e moderna — 23.1920

Page: 240
DOI issue: DOI article: DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/arte1920/0266
License: Free access  - all rights reserved Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
240

LODOVICO FRATI

sibi adest debita mentis cognitio et integritas intellectus, licet adversa corporis valetudine
detineatur, de bonis suis disponere prout infra, per suum presens testamentum sine scriptis
nuncupativum, quod in presentia testium et mei notarii infrascriptorum ore suo proprio sole-
mniter rogatorum condidit et ordinavit in hunc modum et formam, videlicet:

Nam primo eius animarti altissimo commendans creatoris domino Deo nostro, et de omnibus
eius peccatis veniam humiliter expostulans, prò male ablatis, incertis cui de jure debetur reliquit
domini solidos quinque bon.

Item legavit diete eius capelle unum duplerium cere, pretii solid. XXX.a bon. monete cur-
rentis, comburendum in celebrationc divinorum, officiorum, ad laudem et gloriam omnipotentis
Dei nostri Jhesu ("liristi.

Item voluit, iussit et ordinavit quod Iacobus heres suus infrascriptus erroget et distribuat
scutos decem auri amore Dei et in salutem eius anime, in faciendo celebrari missas s. Gregorii,
et in elemosinis ad beneficium pauperum, ac dando medietatem talium pecuniarum fratribus
s. Martini de Aposa, ut dicant et celebrent missas et alia officia Deumque omnipotentem do-
minum orent prò anima ipsius testatoris.

In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, ac rebus, juribus et actionibus,
tam presentibus, quam futuris sibi fecit et instituit heredem Iacobum eius filium legiptimum
et naturalem, libere et absque gravamine aliquo, salvis factis.

Et hanc suam ultimam voluntatem dixit esse et esse velie, que ut testamentum et testa-
menti jure valere voluit, etc.

Cassans revocans et annullans omne aliud testamentum et quamque ultimam voluntatem
hactenus a se conditam, vel conditimi, rogatum, seu rogatam, per quosque notarios, et maxime
testamentum rogatum per ser Hieronymum Cathellanum notarium et causidicum bononiensem,
etiam quod in eo, vel eis essent aliqua verba derogatoria seu repugnantia in aliquo huic pre-
senti testamento, vel ultime voluntati. Quorum verborum sive memor sit, sive non omnino as-
seruit se penitere et velie hoc presens testamentum, sive ultimam voluntatem aliis omnibus
preferri et inviolabiliter ab omnibus observari omni meliore modo, rogans idem testator ut de
predictis publicum conficcre debeam instrumentum.

Actum, lectum et publicatum fuit dictum testamentum Bononie, in quadam stantia supe-
riori domus habitationis predicti testatoris et iniqua residebat cum lecto, posita sub cappella
s. Marini, presente ibidem fratre Juliano quondam Francisci de Arimino, professo in conventu et
monasterio fratrum s. Francisci conventualium, sacerdote ita et prò tali publice tento et repu-
tato in civitate Bononie et maxime in dieta cappella s. Marini. Ac etiam presentibus Jacobo
quond. Io. Antonii Baldelle calciolario bonon. eiusdem cappelle s. Marini. Iacobo quond. Ale-
xandri Sighizelli bon. cive, c. s. Laurentii Porte Sterii; Leonardo filio Gabrielis Floravantis bon.
habit, in cappella s. Isaie; Matteo et Barono fratribus et filiis Davit calciolarii Bon. habitantibus
in dieta cappella s. Isaie; Iohanne Iacobo q. Iuliani Tomaselli calceolario Bon. habitante in
c. s. Isaie; Andrea q. Petri Cecharini de Bagiano sartore Bon. habitatore in dieta cappella
s. Isaie; Petro filio Augustini de Blanchis de Chironico mondatore Bononie habitatore in eadem
cappella s. Marini; Prospero q. Blasii Gandulfi textore taffetatorum, Bononie habitatore, in
cappella s. Marini. Qui omnes dixerunt se dictum testatorum bene cognovisse et recognoscere
eum sane mentis et intellectus fuisse èt esse.

Testibus omnibus ad predicta adhibitis, vocatis ac ore proprio elicti testatoris solemniter
rogatis.

Nota mei Petri Antonii Stancharii not. Bon.

(Arch. notarile di Bologna, rog. Pier Antonio St.ancari, mazzo 25, n. 126).

Per i lavori Pubblicati ne U ARTE sono riservati tutti i diritti di proprietà letteraria ed artistica

per lItalia e per Testerò.

Adolfo Venturi, Direttore.

Roma, Tip. dell'Unione Editrice, Via Federico Cesi, 45.
loading ...