Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Liber octauus.


VNC INTENTIORE NOBIS OPVS EST ANIMO MVLTO
quam erat in superiorum solutione quaestionum et explica-
tione librorum. de theologia quippe, quam naturalem uocant,
non cum quibuslibet hominibus (non enim fabulosa est uel
ciuilis, hoc est uel theatrica uel urbana ; quarum altera iactitat
deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc mali-
gnorum potius daemonum quam deorum), sed cum philosophis est habenda
conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae
profitetur, porro si sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut di-
urna auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator Dei.
sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine
gloriantur (neque enim continuo uerae sapientiae sunt amatores,quicumque
appellantur philosophi): profecto ex omnibus, quorum sententias litteris nos-
se potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista tractetur,
neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum uanas opiniones refu-
tare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo uerbo Graeco
significari intellegimus de diuinitate rationem siue sermonem; nec eas omni-
um, sed eorum tantum, qui cum et esse diuinitatem et humana curare con-
sentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis Dei cultum ad uitam
adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos
atque institutos ob eam causam colendos putant. hi iam etiam Varronis opinio-
nem ueritatis propinquitate transcendunt; si quidem ille totam theologian na-
turalem usque ad mundum istum uel animam eius extendere potuit, isti uero
supra omnem animae naturam confitentur Deum, qui non solum mundum
istum uisibilem,qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur,sed etiam omnem
omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, cuius generis ani-
ma humana est,participatione sui luminis incommutabilis et incorporei bea-
tam facit. hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore uocabulo
deriuato nullus, qui haec uel tenuiter audiuit, ignorat. de hoc igitur Platone,
quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breuiter adtingam, prius illos
commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.
Caput 11. Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter ceteras
gentium clarior habetur, duo philosophorum genera traduntur: unum Itali-
cum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia nuncupata est; alterum
Ionicum in eis terris,ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus aucto-
rem habuit Pqthagoram Samium, a quo etiam ferunt ipsum philosophiae
nomen exortum. nam cum antea sapientes appellarentur, qui modo quodam
laudabilis uitae aliis praestare uidebantur, iste interrogatus, quid profitere-
tur, philosophum se esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapien-
tiae; quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur. Ionici uero
generis princeps fuit Thales Mi!esius,unus illorum septem, qui sunt appellati
sapientes. sed illi sex uitae genere distinguebantur et quibusdam praeceptis ad
160
 
Annotationen