Augustinus, Aurelius ; Weyman, Carl [Editor]
S. Aurelii Augustini De civitate dei libri XXII — Monachii, 1924

Page: 230
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/augustinus1924/0274
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
talia sancti homines in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes
tamquam magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non fugerint et ah
eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus
non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci. sed alia
erant uere magna atque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uolun-
tate futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et quae in illo tam
clara perfecta sunt atque in eius nomine impleta, paenitentia hominum et ad
Deum conuersio uoluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides
piorum et per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo creden-
tium, culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a temptationibus
exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo,iudicii dies,
resurrectio mortuorum, societatis impiorum aeterna damnatio regnumque
aeternum gloriosissimae ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis
in huius uiae scripturis praedicta atque promissa sunt; quorum tam multa
impleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus . huius
uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum eique in aeternum cohaeren-
dum in sanctarum scripturarum qua praedicatur atque adseritur ueritate
quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, oppugnare possunt, sed
expugnare non possunt. Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam
nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quan-
tum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus refutando
contradictiones impiorum, qui conditori sanctae ciuitatis, de qua disputare in-
stituimus, deos suos praeferunt. quorum decem librorum quinque superiores
aduersus eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos
putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultum deorum propter
uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant. deinceps itaque,
ut in primo libro polliciti sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc sae-
culo perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis
finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor expediam.
Liber undecimus.
^ IVITATEM DEI DICIMVS,CVIVS EA SCRIPTVRATESTIS
# est, quae non fortuitis motibus animorum, sed plane summae
H dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium litteras
omnia sibi genera ingeniorum humanorum diurna excellens auc-
^4 toritate subiecit. ibi quippe scriptum est; 'gloriosa dicta sunt de
te,ciuitas Dei'; et in alio psalmo legitur:'magnus Dominus et laudabilis nimis
in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae
terrae'; et paulo post in eodem psalmo:'sicut audiuimus,ita et uidimus,in
ciuitate domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri; Deus fundauit eam in aeter-
num'; item in alio:'Ruminis impetus laetificat ciuitatem Dei, sanctificauit
230
loading ...