Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ut certis existentibus causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius
indignatione crescente uniuersa gens iHa a Chaldaeis debellantibus non solum
subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur
in terras Assyriorum; prius illa pars, quae uocabatur Israel in tribubus de-
cem; postea uero etiam Iuda, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo;
in quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium. post quos inde
dimissa templum, quod euersum fuerat, instaurauit; et quamuis plurimi eius
in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes
et duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem princeps eorum
erat unus, atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque
essent et undecumque possent, per certa tempora ueniebant. sed nec tunc eis
hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum
iam tributarios eos Christus inuenit.
Caput xxmi.Tbto autem illo tempore,ex quo redierunt de Babylonia,post
Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt, et Esdram
non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris aduentum, nisi alium Za-
chariam patrem Iohannis et Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam
proxima, et eo iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque gran-
daeuam et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam iuuenem Christum
non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cogni-
tione monstrauit; propter quod ipse Dominus ait:'lex et prophetae usque
ad Iohannem'. sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est,
ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse inuenitur. sed
hanc istorum prophetiam Iudaei reprobi non accipiunt; acceperunt autem,
qui ex eis innumerabiles euangelio crediderunt. tunc enim est uere Israel
diuisus in duo diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est
inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum,Zachariam et Esdram
etiam Iudaei reprobi in auctoritatem diuinam receptos nouissimos habent,
sunt enim et scripta eorum,sicut aliorum, qui in magna multitudine prophe-
tarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. de
quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius pertinent, nonnulla
mihi in hoc opere uideo esse ponenda; quod commodius fiet adiuuante Do-
mino sequenti libro, ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.

Liber decimus octauus.

E CIVITATVM DVARVM,QVARVM DEI VNA,SAE-
culi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus
pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis
finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos
ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt
et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me
 
Annotationen