Bartholin, Thomas ; Bartholin, Caspar [Editor]; Hogenberg, Franz [Ill.]
Thomae Bartholini De Unicornu Observationes Novae — Amstelaedami, 1678 [Cicognara, 3172]

Page: 239
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/bartholin1678/0261
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
DE UnICORNU. Z59
bro Rabba tantae fuisse molis conditos
Monocerotes, ut arcse suae includere
Noah non quiverit, indeque existi-
masse alios dcdos, pone arcam alliga-
tos in diluvio tanquam pedissequas.
Par huic observationi est R. Iacobi filii
Idxinterpretatio Psal. 1 z.vers.ir. in
Sanhedrin Hierosolymitano consigna-
ta, ubi narratur David pascendo grege
intentus forte in Unicornem dormien-
tem ascendisse , quum corporis cor-
nuque vastitate montis specie delusus
esset. Interea dum excusso somno ele-
varetur Monoceros , territum Davi-
dem ferae insidentem, quem montem
crediderat, votis ad Deum versis tem-
p!um ejus capacitatis longitudinisque,
quam cornu Monocerotis aequabat,
centum videlicet cubitorum serio vo-
visse, si ex praesenti periculo eripere-
tur : quibus quum annuisset Domi-
nus, in terrorem Monocerotis immis-
so Leone, au&um ex duplici monstro
Davidi metum tantum, ut novo vo-
to duas preces incluserit hoc suspirio:
Salya
loading ...