Bartoli, Pietro Santo ; Bellori, Giovanni Pietro ; Duker, Alexander [Transl.]
Vetervm Lvcernae Sepvlcrales: Collectae Ex Cavernis Et Specvbvs Svbterraneis Vrbis Romae, Figvris Aeneis Expressae: In Qvibvs Mvlta Ad Ervditionem Monvmenta Continentvr ; Divisae In Tres Partes — Leiden, 1728

Page: 14
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/bartoli1728a/0014
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
*?"*

*££'


(14) JOHANNIS PETRI BELLORII
F I G V R A V.
Triton. Eadem cum opinione depinxerunt in hacce Lucerna Trito-
nem, Deummarinum, coronatum alga inter tres Delphinas. Una
manu tenet buccinam eamque inssans personat; (ipse enim Neptuni tu-
bicen est) altera clavum ad gubernandas naves ,• quia putatur favere &
propitius elTe navigantibus. Ovidius optime hujusBuccinatoris munus de-
scribit cum cessante Diluvio , Neptuni imperio revocavit ssu&us maris,
& ssumina terrarum.
■ Caruleum Tritona vocat, conchaque fbnanti
Inspirare jubet flu&mque &ssumina ftgno
Jam revocare dato. Cava buccina Jumitur illi,
Tortihs m latum qua turbine crescit ab imo.
Buccina qua in medio conceptt ubi aera ponto,
Lhora voce replet fubutroque jacentia Phoebo.
H«c Lucerna servatur inter rara antiqua Petri San&ii Bartolii, au&oris
operis hujus.

F I G V R A

VI.

Cupido Marinus. Sequitur vagus Cupido & alatus, qui exsultans n-
na manu concham tenet, altera cochleam , seu limacem in co-
chlea. Eaedem conchae marinae frecjuenter reperiuntur insculptaeornamentis
sepulcralibus propter rationes supra demonstratas. In his effingebant etiam
lineamenta suorum defunctorum, sperantes, volventibus annis denuo
illos siirre&uros ab eodem Acjuae elemento. Unde in hac Lucerna sepul-
crali denotare voluerunt, animas etiam post separationem a corpore re-
tinere primae vitae, primique principii amorem. Lucerna servatur apud
eundem Petrum San&ium Bartolium. Inventa est inter sepulcra Viae Fla-
miniae, ultra Aquam Transversam.

F I G V R A

VII.

Cuhdo , & Psyche. Immortalitas anima: intellecta fuit sub figura
Psyches cum alii) papilionis, qui nunquam moriens, lemper vivus
transformatur. Ample&itur ille Cupidinem , sponsum suum, & ab illo
vicissim arde premitur intcr brachia ,• quo significatur ipsa anima con-
juncta cum arfectibus, quibus annexa est in hac mortali vita. Hoc mo-
do videmus Cupidinem & Psychen frequenter conjunctim sculptos inter
alia mysteria 8c symbola Arcarum sepulcralium , sicut etiam in hac ipsa
Lucerna deprehendimus, ad significandum scilicet perpetuum amorem il-
lorum , qui in hacce vita sese dilexerunt. Sperabant fore, ut un£ vive-
rent in Campis Elysiis, aut longissimum post tempus surgerent, nunquam
sbluti illo vinculo, quod primitus illos tenuerat conjundos ,• licet ad in-
dicium mortis hic fax appareat versus terram inversa. Lucerna extra
Portam inventa Portuensem , servatur apud D„ Petrum §anctium Bar°
tolium.

6

m

woMm
-

■ 1 -

' ' ^ x ■> '


i

W

'K> -> \.



5iBB|
loading ...