Bartoli, Pietro Santo ; Bellori, Giovanni Pietro ; Duker, Alexander [Transl.]
Vetervm Lvcernae Sepvlcrales: Collectae Ex Cavernis Et Specvbvs Svbterraneis Vrbis Romae, Figvris Aeneis Expressae: In Qvibvs Mvlta Ad Ervditionem Monvmenta Continentvr ; Divisae In Tres Partes — Leiden, 1728

Page: 26
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/bartoli1728a/0034
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
(26) JOHANNIS PETRI BELLORII

F I G V R A XXXI.
Bfstiarii. Gladiatoribus Bestiarios subjungimus, qui & ipsi defcende-
bant in Arenam, damnati ad Pugnam cum feris & bestiis, unde & no-
nien acceperunt. Alter horum tenet scutum & hastam, alter adoritur &
conficit Ursum, qui morsu petit ejus coxendicem. Hic notare est habi-
tum & morem horuncce, qui non pugnabant nudi, sed pe&ora muni-
ti, & crura coxendicelque tecti loris & fasciis ex corio durissimo, aut
simili materia ; ita, ut tuti essent a dentibus atque unguibus ferarum, £
quibus invadebantur. Eorundem ligaminum vidimus exemplum in gem-
mis antiquis Augustini, in illo Circulatore, qui ducit & informatUrsum,
brachio fasciis involuto porrigens illi escam. Lucerna servatur in Mu-
seo U. Joannis Petri Bellorii.

;K:

F I G V R A XXXII.
Venatio Leonis. Licet hic nou sit locus proprius Venationi Leonis,
nihilominus eam hic collocamus, propter affinitatem cum pr.xce-,
dente Figura. Videamus Leonem, qui stimulatus magno animo prodit ex
cavea adversus Hastatum, seu Jaculatorem, qui pilum vibrat. De hisce
Jaculatoribus Africanis loquitur Seneca , in libro , De brevitate vita,
missis ad Sullam a BocchoRege, in Ludis Circensibus, quos ille dederat:
Primus L. Sulla tn Circo Leones folutos dedtt, cum ahoquin alhgati daren-
tur ,• ad consiciendos eos mijjis a Rege Boccho Jaculatoribus. Forsitan ali-
quis horum Afrorum expresfus sit in hacce Lucerna, ad artem ejus de-
notandam, quam profesTus est. Archetypus reperitur in Museo Prsfe-
€t\y Caroli Antonii dal Pozzo.



G V R A

XXXIII.

Pugna Ursi, et Tauri. Optime convenit cum Spe&aculis & Ludis
Gladiatoriis Pugna Ursi & Tauri. Solutus uterque est vinculo, quod il-
los tenebat alligatos, ut colligitur ex loco Senecse, quem modo retuli-
mus. Ita in Spe&aculis solebant pugnae exponi ferx, ad delectationem
populi, sicutejus rei habemus exempla apud Martialem, De SpeBaculis»
Hic Urso succumbens Taurus, dilaniatur & devoratur. Servatur Arche-
typus apud D. Petrum San&ium Bartolium.
loading ...