Bartoli, Pietro Santo ; Bellori, Giovanni Pietro ; Duker, Alexander [Transl.]
Vetervm Lvcernae Sepvlcrales: Collectae Ex Cavernis Et Specvbvs Svbterraneis Vrbis Romae, Figvris Aeneis Expressae: In Qvibvs Mvlta Ad Ervditionem Monvmenta Continentvr ; Divisae In Tres Partes — Leiden, 1728

Page: 40
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/bartoli1728a/0055
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
('*>)

jOHANNIS PETRI BELLORII

F I G V R A

XIX.

ucerna , Dedicata Baccho. Pampinus, in cujus speciem formata
est ansa hujus Lucerna?, nobis indicium dat, esseBaccho dedicatam,
tanquam vini & vindemiarum Audlori. Hsc pensilis,- & ex aere est.
PJures Lucernae, qua; sequuntur cumFiguris, ad Chorum Bacchi per-
tinentibus,- praeterquani quod erat ille & invocabatur inter Deos Inferos,
posisunt etiam referri ad initiatos Mysteriis Bacchi, & ad Orgia, Symbo-
lice expressa in horum Sepulcris', quod idem fecerunt in gemmis annulo-
ium Lucerna cst in Museo D.]oannis Petri Bellorii.

F I G V R A XX.
acchus , & SelIapis. Sedet Bacchus , Thyrsum seu ferulam manu
tenens , & pedibus adstat Tigris, ipsi consecrata. In ansa Lucer-
nx esfe&us est Serapis, qui & ipse numeratus fuit inter Deos Inferos. Ca>
terum Bacchus , secundum varias opiniones de nativitate ejus , creditus
etiam fuitsilius Jovis & Prolerpinae, & cum hoc & Cerere communia ha-
bere Sacra Eleusinia. Forma, in qua nostra imago sedet, quiescens, bra-
chioretorto, & manu capiti imposita, denotat, hunc Deum esle quie-
tum , liberum , & immunem a curis; prout vinum liberat mentem ob
omni pensitatione & molestia; undeetiam Liber, & Lyaus di&us est. O-
vidius:
Curafugit multo diluiturque mero.
Lucerna est in Museo D. Joannis Petri Bellorii.



F I G V R A

XXI.

Silenus. In hacce Lucerna Silenus manu portat cantharum vini, quod
ejus solenne signum est. Creditus autem fuit nutritor Bacchi. De eo
Virgilius:
Et gravis aurita pendebat cantharus an/a.
Lucerna, inventa in Villa Corsina, servatur in Muieo D. Petri San&ii
Bartolii.

M
loading ...