OBSERVAT. ad VETER. LVCERNAS SEPVLCR. Pars It. (43)
F I G V R A
XXX.
Cybele. Notum est simulacrum Cybeles, sive illa sit Rhea, Magna
Mater, cumTurribus in capite, manuTympanum, ad pedes Leones
liabens, quae Symbola ad Terram respiciunt. Cultus hujus Dese respe£tu
mortuorum in eo consistebat, ut precarentur illis terram levem , Sit tiM
terra levis. Ita enim corporibiis insepultis ter superinjecta terra pietatis
officium praestabant , loco sepulturae , quod vocabatur , Terra injeFtio-.
Ha?c Lucerna servatur apud D. Priorem , Claudium Michelium , studio-
sum & eruditum in Antiquitatum raris, qui nobiscum communicavit de-
iineationem ejus.
F I G V R A
XXXI.
Dea Vesta. Statua, quadnhacLucerna stat ere<5ta Tazdam manu, &
Leones ad pedes habens, optima ratione adscribitur Dcx Vestse sub
persona Cybeles j sive illasitTerra, quaj cornmuni consensu pro eadem
Vesta habka est, & diserte ab Ovidio in Faftis:
Vejla eadem eli, qua Terra: fuheft vigil ignis utrique,
Significant fedem Terra focufque fuam.
Prout scilicet Terra animatur igne, & absque illo maneret infbecunda,
& sine Vita. Leones vulgare sunt Cybeles & Terrae Symbolum, sicut
in prajcedenti Lucernaj & ipsiquoque naturae sunt igneae & solaris. Hxc
Lucerna pensilis ex sere, publicata est a Liceto, & nuper a D. Michaele
Angelo Causeo, in Thefauro eruditarum Antiquitatum, cujus sequimur
lententiam.
F I G V R A
XXXII.
Diana. Vaga est in veste succin&a hasc Imago Dianae Venatricis,
cum arcu & pharetra, quas plane eadem credita fuit cum Proserpi*
na. Lucerna reperitur in Museo D. Joannis Petri Bellorii.