Bartoli, Pietro Santo ; Bellori, Giovanni Pietro ; Duker, Alexander [Transl.]
Vetervm Lvcernae Sepvlcrales: Collectae Ex Cavernis Et Specvbvs Svbterraneis Vrbis Romae, Figvris Aeneis Expressae: In Qvibvs Mvlta Ad Ervditionem Monvmenta Continentvr ; Divisae In Tres Partes — Leiden, 1728

Page: 62
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/bartoli1728a/0092
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
(6i)

JOHANNIS PETRI BELLORII

F I G V R A

XXX.

Jonas sub Cucurbita. Ex mysteriis , quas continentur praecedente
Lucerna Pastoris Boni, repetimus in hacce Jonam, qui nudus jacet
sub Cucurbita, quiescens post toleratos labores. Apparet illa hic di-
stindfcius per magnitudinem suam, ad tollendum omne de Jona dubium^
cum alii per nuditatem decepti , putaverint este Venerem, expositam ad
lasciviam. Insuper non animadverterunt ad salutiferum MonogrammaNo«-
minis Christi, quod acceperunt pro Rota. Videatur Licetus. Lucerna-
pensilis est ex xre, similis aliis, qua? impreste mnt. Delineatio servatur
apud D. Petrum Sanctium Bartolium.

F I G V R A

XXXI.

Navicula Sancti Petri» In hac Lucerna reprxsentatur mystica Na-
vis S. Petri, qux est Sancta Ecclesia instituta a Christo. In sum-
mitate mali legitur titulus Vakrii Severi, ad quem pertjnet Lucerna:
Dominus Legem Dat Valerio Severo. Sed diverse sunt interpretatio-
nes. Videturhic, relictoGentilismo, novamaccepisseLegemaDomino,
datam ab ipsb Ecclesia: sux ,• & erroribus discussis Christus eum duxisle
in redum tramitem navigationis. In hunc sensum accipi possunt verba
Davidis, Pfalmo xxiv. Dulcis & reBus Dominus: propter hoc Legem
dabit delinquentibus in via: ut intelligamus illa non modo de peccatori-
bus, sed etiam de aliis promiscue, qui aberrant a re<5ta via Evangelii.
Dubia restat etiam cognitio duarum Imaginum habitu Apostolico, quse
in Navi slint. Quidam credidit illam, quze ad gubernaculum sedet esse
Sancti Petri, allegans auctoritatem Sancti Bonaventura* , Serm. i. tn Do-
min. iv. Pentec. Navis Simonis efl Ecclefia Simoni commiffd. Alteralma-
go , quae in prora stat, videtur esfe Christi, prsedicantis illis , qui er-
rant in salo naufragx vitae hujus. Nihilominus quidam arbitratur , re-
gimen navis mclius referri adChristum, qui sibi elegit navim Petrij &
illam Mosis deseruit: Petri navim eligit, Mofis deferit, hoc efl, fpernit
Synagogam perfidam ; sidelem asfumit Ecclefiam , dixit Sanctus Ambro-
sius, Sermonex. loquens de Christo. Non omittenda est erudita inter-
pretatio Michaelis Angeli Causei de hac Lucerna, in Museo suo Romano,
& erudito Thefauro Antiquitatum, qui formavit argumentum duorum
verborum, quae restant in titulo: Eutropi , Vivas ; quod precari sole-
bant morientes amicis suis carioribus, & propinquis: quasi Valerius Se-
verus instructus ad Religionem Christianam , constanti animo excepe-
ritmortem, tanquam Legem a Domino impositam, Eutropio longiorem
vitam optans: Mortemy tanquam Legem fibi d Dommo impofitam, con~
stanti animo exjpetlans, longiorem Eutropio vitam optat. Haec insignis Lu-
cerna eruta est ex ruinis Montis Ccelii , in hortis D. D Morello-
rum, contiguis Sancto Stephano Rotundo; ubi inventae sunt multa? Statuje
& Marmora felicium Imperii temporum. Morabatur hoc tempore Romas
Cardinalis, Leopoldus Mediceus, qui hanc Lucernam cum aliis raris or-
namentis Florentiam detulit.
Restant duaj Lucernse Hebraicas, quas hic apponimus complementi
loco.

liiiiiiiiiiiiniiii!''»1.!!1'

IIIIIIIHIIIIIHIIIIII
loading ...