Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Ad hoc eximium,prasclarum, & excelfum inceptum noa
ego prior Tibi hortator fum, immo quicunque bonas lit-
teras, & antiqua, qux ad noftras religionis cultum, ri-
tufque pertinent, impenfe amant, a Te hoc expe£tant,
& lpe tuae au&oritatis, eruditionis, favoris, potentias ex-
citati, hoc Mufeum, in quod Chriftianorum x.cijunAfct pre-
tiofa veluti e naufragio fragmina derives, & a barbaro-
rum hominum , ut ita dicam , tempeftate farta te£la
conferves, jam mente, & animo tanquam prasfens per-
ceperunt.

Haec, quas deTe prasdico, teftatur etiam Opus, quod
iterum in lucem editum vides, quodque Tibi offerendum
jure,& merito ratus fum,nam illud Tibi pleno jure vindi-
cas,- ex tuaenim celeberrima Calcographia prodit,quam
in dies favore tuo protegis, foves, atque auges. Hanc autem
antiqiiarum Pi&urarum, & Mufivorum Syllogen, quam
tuis aufpiciis adornandam fufcepi, multis novis, nec antea
in lucem prolatis egregiis aere incifis tabulis locupletavit
Cardinalis Sylvius Valenti S.R.E.Camerarius tuique fummas
rei fecretior Adminifter, elegantiarum omnium & ipfe
diligens, doclufque perfcrutator & adfertor; quique infi-
gniora naturas & artis opera, tanto pollet mentis acumi-
nc,tamque egregia indole, genioque praeditus eft, con-
tinenter exquirit, colligit, & nulla impendii habita ra-
tione, in fuas asdes ad animi fui oble&amentum derivat.
Hic mihi hoc munus impofuit, quamvis meis viribus im-
par, ut hanc editionem adornarem, meafque tenues &
exiles, pro tenui & exili ingenioli mei modulo, & pro
temporis anguftia enarrationes apponerem •, hic mihi ani-
mos adjecit, ut nomini tuo, Beatissime Pater, quidquid
hoc laboris eft, dicarem. Excipe igitur illud, quasfo, ea
qua foles humanitate, quod fiTibi probatum efte ex ali-
qua fignificatione conjicere potero, ingentes ad majora,
quas incepi opera perficienda, animos fumam.

AD
 
Annotationen