Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
I

P I C T. V E T. I N C R Y P T. R.OMA N. T A B. X V. 2/

Jam vcro hedera Libero quondam patri facra, ejufque celebre coronamen-
tum fuit j quin apud y£gyptios in Ofiridis tutela effe putabatur,- necnon Bacchae
in Orgiis, Bacchi facris, eadem fuere redimitae: quse infuper variis Cervorum,
Damarum, Caprearum, Leporum, Tygrium, Pantherarum, Leonum, fimi-
liumque pellibu$ amiciebantur -3 quas quidem pelles omnes uno dumtaxat verbo
Graeci v&flM vocabant; licet eo nomine hinnuli, feu cervi anniculi pellis defi-
gnaretur, qui nfcfk a Graecis, hinnulus a Latinis appellabatur. Verum eos, qui
Bacchi facris initiabantur, hinnuli pelliculam induere confuevifle docet Clemens
Alexandrinus. In Bacchicis autem facris ideo yeteres hujufmodi belluarum pel-
libus fefe cooperiebant, ut eo paclo incedentes , iis, qui occurrebant, terro-
rem fortafle incuterent. Sane hac de re hujus Numinis fimulacrum graphice^
nobis depingit Claudianus *, wi.tT

......Lenifque fimul procedit jtacchus

CrinaJi florens hedera, quem Tarthica <velat
Tygris, auratos in nodum colligit ungues .

Veteres praeterea, flqrum fafcieulis coronifque capita revindi, in conviviis
potare foliti erant; ac praefertim e rofis, quae & gravitatem capitis fedant, &
potione aeftuantes refrigerant. Nec yero crinibus folum rofas implicabant pri-
fci, fed & menfas ad convivia ftrudas rofarum foliis contexere, & epularum
ea ferculis infpergere folebant. Hinc Horatius: * *m.i.od.^.
Neu defint epulis rofa.

Necnon Tibullus: * VZ"?**

Aut e <vefie facris tendent umhracula fertis
VinBa , coronatus fiahit & ipfe calix .
Quod ad crepidas feu cothurnos attinet, eos purpura, auro, gemmifque_,
diftinguere mos fuit, apud molles praefertim & effeminatos viros; quos inter re-
cenfendus Heliogabalus; quem eofdem fummo elaboratos artificio geftare confue-
vifle memoriae proditum eft.

Puerulum infuper quemdam, ex Faunorum fortafle familia, ad laevam prae-
dicfli fimulacri videre eft, tibias inflantem; quae in primis in Bacchanaliis olim
magni ufus fuerunt, uti ex Oyidio * difcimus : * ub. 3. ifjsi

Liher adefi, fefiifque fremunt ululatihus agri:

Turha ruit, mift^que <viris matrefque , nurufque ,

Et vulgus, procerefque ignota ad facra feruntur.

Quis furor Anguigena proles Mavortia vefiras

Attollit mentes ? "Vtntheus ait: JErane tantum

Aira repulfa valent, & adunco tihia cornu ?

Ad dexteram vero mulieris cujufdam imago, quam ftantem, fuperne ta-
men abfciffam, confpicimus, ex Bacchis aliquam fortaffe exhibebat; quae cre-
pitaculum, five tympanum , aliudve inftrumentum in Bacchi Orgiis folemne_,,
pulfabat . In angulo denique ftylobatem quemdam eleganti elaboratum artificio
minime praeterire debemus, quo fuper fimulacrum quoddam erectum apparet >
cujus tamen vel exiguam partem temporum injuria nobis reliquam feciu quod-
que Cieopatram fub Ifidis, aut Lunae imagine fortafle exhibebat; ipfa enim hu-
jufmodi Dearum, ficuti M. Antonius Ofiridis & Bacchi ornamentis , fefe indue-
re confuevit; quemadmodum Dion , de ambobus verba faciens,/criptum reli-
quit} * fic enim ait: %my^i<p^ ^ 4V$» h owj^^^Oy w-ms imv OV/ex? K$j Aiovv-
avg, ikmn S^^Anvn n £ X^ig,Xty>vrK eivcu. <3z *7Kf ^ t*f^Mgu 'kcppa)v vtt *vwg U
ywelu; nvog yvpnvcu iS^af . Ofiridem fe & Dionyfium , ipfam fe Lunam & Ifidem , fcri-
hehant ac fingehant, <utp magis' prafiigiis quihufdam ad infaniam ah ea adaBus vi-
dehatur.

mor. ver- >
 
Annotationen