Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Tn Calh

9t

Alia Sepulcr. Monumenta. Tab. VI. 75

liaud abfimilis vidctur. De Encarpis, ac florum coronis, quas fepulcris appo-
nere Veteres confueverunt, in Tabula IX. agemus. Eques hic Singularis Augu-
flalis, natione Batavus fuit, non vero Pannonius, ut Diarii Italici recens Audor
demonftrare conatur; militavitque annos xvm. Turmaeque erat Marini. Hae au-
tem litene , interjedis interfitae pun&is , H. A. O. F. C. hoc pado interpretantur,
Heres Amico Optimo Fieri Curavit .

Prseter eos, quos attulimus, & alium ibidem inventum fuitfe lapidem con-
ftat, cujus ornatus nullis hacin Tabula delineamentis expreflus apparet, eo quod
fuperioribus fimilis vifus eft. Solummodo infcriptum Titulum adferre par fuit ,
ut errores, quibus in laudato piario Italico hujufmodi Infcriptio fcatebat, cor-
rigeremus.

T. AURELIO. TITI. FILIO
AELIO. MURSA. MAXIMO
SIGNIFERO. EQ^ SING
IMP. N. TUR- AUREL. BITH
NATIONE. PANNONIO
MIL. ANN. XXII. VIX. AN. XL
FL. FIRMUS. EVOCATUS. AUG
HERES. AMICO. OPTIMO

F. C.

De Augufli evocatis Ioquitur Svetonius * : Delegit & Equeflris ordinis juvenes, *
qui, manente annulorum aureorum ufu , Evocati appellarentur, excubiafque circa cubh 1
culum fuumvice militum agerent. Sub fepulcrali lapide Gorgonis caput, prudentiae
militaris typum , cernere erat j quod in militum fcutis, atque Ducum thoraci-
bus profperi amuleti caufla infculpi folebat; eos enim invidos efficere, hoftibuf-
que terrorem offundere creditum eft, uti teftatur Ovidius:

Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros,

Nunc quoque ut attonitos formidine terreat hofles,

TeSiore in adverfo, quos fecit, Juftinet angues.

T A B U L A VII

IN Familise Corfmse hortis juxta viam Aureliam plurima dcte&a fuhfe fub-
terranea conclavia conftat, Veterum monumentis referta; in quorum altero
repertum olim fuit operculum quoddam marmoreum literatum, quod mo-
do exhibemus, in cujus centro quatuor patent foramina , per quse in urnam fub-
conditam , qua mortuorum ofla fervabantur, vel vinum vel aquam vei lac aut
fanguinem infundebant juxta Veterum morem, quem refert * Vergilius, duni_.
•/Eneam , ad Anchifis tumulum facra facientem , defcribit: 77'
H/c duo rite mero libans carchejia Baccho
Fundit humi , duo laffic novo, duo fanguine facro.
Et in funere Polydori *: *M*m.
Inferimus tepido fpumantia cymbia ladle , **•
Sanguinis & facri pateras : animamque fepulchro
Condimus , <§f magna fupremum voce ciemus.
Eadem refert Statius de obitu Archemori *:

Spumantefque mero paterx verguntur , & atri
Sanguinis , rapti gratifsima cymbia laSIis.
In quibus fane verfibus illuftrandis Lutatius confirmat, libationes lade & fangui-
ne fieri confuevhTe, eo quod illud hominem alit, hic vero ejus vires confirmat.
Libatio, inquit, duabus rebus expeditur , laBt & fanguine , quod aiterum eorum ad
alimoniam fit vita retinendtz, alterum virium continendarum; quia vita hominum his
rebusjuvatur, etiampropterea fepuhura commendare folent. Aliquando lac vino mix-
tum adhibebant. Tibullus *: *i}*.f%
Bt nivei laffiis pocula mixta mero. «w/.^w.

V Aut
 
Annotationen