Barton, Franz Johann Hieronymus
Suave Litigium De Amore Parvuli Plusquam Mille Annorum Nati Et Adhuc Nasci Non Cessantis Parvulus Natus, Datus Est Nobis Cujus Nomen Jehova, Id Est Magnus Deus: An Amor Ejus Major In Carnis Nostrae Assumptione Ceu Incarnatione? Vel Coenae Suae Ultimae Aut Eucharistiae Institutione? Sacro Caenae Dominicae Vespere In Sacra Metropolitana Divi Viti Ecclesia Propositum — Prag, [1765] [VD18 14270854]

Page: h
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/barton1765/0008
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
slitutae Eucharistiae tempus , Illud pene funestissimum momentum erat, quo
amarissimum Parvulus Amantissimus erat mare ingressurus , quo cruenta per-
secutionum praelia Capiti ejus mitissimo jam jam imminebant, qnotetra cru-
ciatuum nox niliacis densior tenebris prae foribus jam jam flabat. Dominus JE-
fas , in qua notte patiebatur ^accepit panem (oo) eo temporis articulo’ dulce
nobis conflituit convivium , quo ori suo dulcissimo admovenda amarillima
praegustaret fella. Eo tempore Caenam magnam apparavit, cum Crucem, cla-
vos , spinas, ssagra, lanceam, & reliquum mortiferas amaritudinis apparatum in
proximo cerneret. Eo tempore in alimentum Panem vitae descendentem de
coelo , & dantem vitam mundo , dedit. Antidotum mortis, quod qui
manducat vivet in aeternum. Pharmacum inflituit immortalitatis, quo mor-
tem ipse gustaturus erat, & nostrae pensurus vedigal mortalitatis. Eo tempo-
re Viaticum peregrinationis, & Vitae aeternae pignus, & arrham ac vinculum
snmmae Charitatis reliquit, quo compedibus vinculatus vitae temporalis,pro-
peravit ad mortem , sed & eo tempore nobis craterem miscuit meile dulcio*
rem, quo felleum acerbissimas Passionis calicem primoribus labris praelibabat,
quin non praelibabat soium, sed & ob anticipatam praesensionem inflantium
cruciatuum , & meestitiae ad fundum usque jam epotabat. Non hoc intelle-
dus mei est commentum, Patrum divino ssamine illuminatorum Athanasii,
Hessichii, Gregorii Nassia. efl opinio, existimantium Parvulum nostrum cum in-
flitueret Caenam Eucharisticam, Passionem , mortemque suam praevideret a
perduelli Hebraeorum gente mox inferendam eam voluntarie praevenisse amo*"
re noflri quod ea cum claritate & vigore praenotionis Theandrum Amantissi-
mum fecisse, opinantur. Alii ut ea praescientia & velut anticipata Passio ni-
hil acritudine discrepasse a morsu angoris ex preesenti irrogatione tormento-
rum potuerit videri, qua dc causa forsitan Carthaginensium Antistes Euchari-
fliam Passionem Domini appellat.
Quis jam ista pensiculatius ruminans magnitudinem non obstupescit Di-
vini amoris?quis ineffabilem istam Charitatis dulcedinem in tanta inflantis,
imo jam jam praesentis Passionis amaritudine nobis propinatam Amori in In-
carnatione commonssrato non censeat anteferendam ? Certe quidem etiam
inde Amor Parvuli, sub vitae vesperam in nedarei epuli institutione nobis im-
pensus, Amori in carnis nostrae assiimptione nobis exhibito palmam videtur
praeripere, quod in Hoc miserum terrigenarum genus quidem primo uthomo
DEUS amare sit exorsus, in Illa vero hunc amorem usque ad summum culmen
perdudum consumarit, & veluti Colophonem ac supremam manum omni re-
tro suse diledioni apposuerit, quandoquidem in hoc Corporis & Sanguinis, sui
Sacramento Omnipotens plus dare non potuit, Sapientissimus plus dare nesci-
vit, Ditissimus plus dare non habuit, atque si loqui fas est, plus amare non va-
luit , ita quod in Sacramenti hujus institutione amarosa impletum essse videtur
quod in Genesi notatur, (pp) Complevitque DELIS die feptimo opus Juum quod fe-
cerat ^ & requievit die feptimo ab univerfo opere quod patraverat. Postquam enim
Sacramentum hoc,tanquam ultimum complementum Omnipotentiae, Sapien-
tia? & Amoris ejus est institutum, mox Potentiae Divinae praefixi sunt termini.
Sapientia sterna requieseere jussa, Amori demum Divino columnae herculeae
polita;, quibus aureis litteris inseriptum non plus ultra, consummatum est. Prae-
clare hujus Amoris excellentiam,& prae caeteris eminentiam nobis exhibet Gua-
ricus Abbas ubi dum praefatus fuissset (qq) Theandrum Amantissimum amorem
suum parcius quodammodo in filios suos prodidissse, quam diu passibilis cum il-
' ' x lis
(ooj i.Cor,c. 13, (pp) C^2.v.2. (qq) Serm. de Ascens. Dom.
loading ...