Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 90
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0108
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
9o GEMM.M.
Nihil mihi gratius erit, subjecit ARCHZEOPHILUS, surget enim ex vir-
tutum gloria, unde dignas polTim tanto Consessui nestere coronas. Audi igi-
tur & cerne! inquit DULODORUS. Elegantilsima hac in Gemma
THESEUS
SVIS CROMMYONIiE
INTERFECTOR


Adumbratur. Theseus?iteravit ARCH/EOPHILUS; At egoHcrculem
crederem. Si rationes audieris, opinionem te rejecfurumnon opinor^ Hercu-
lem demonstrat clava, demonstrat musculosum corporis robur. ; Caput Apri
ad Erymanthium refero. Et congesta humi Poma, quidni vel Herculem Mvjjuav»
quijuho Polluci memoratur,veI ablata PomaHesperidum indicabunt ?
PomaHesperidum, excepit DULODORUS, tria tantiim fuere, id quod
authoritate ApoIIodori lib. II. firmatur, qui Atlantem decerptis, exHesperi-
dumhortis, tribus malis ad Herculem rediisse, ejusque dolo Cceluni recepisse
memorat, Herculem autem pomis, qux Atlas deposuerat,sumtis abiisse. Scio
alios non Atlantem,sed ipsum Herculem, domito Dracone vigili, poma abstu-
lisse,memorare: Sed nihil ad rem. Tria enim, eum abstulisse Erystheoq; attujisse,
evincit etiam limulacrum Herculis Gaditani, in Numismate Hadriani, in quo
Hercules tria tantiim mala prafert: Adeo ut malaHeiperidum hic nulld modd
intelligi polsint. Qiiod ad Herculem MwAcov attinet, nihilo magis assentiri pos-
sum; Constat enim,ex eventu sacrificii ita cognominatum esse,quod sc. Bceotii
necessitate adacli, emanentibus ob Asopi inundationem victimis, ne sacrum in-
termitterent, loco ovium, pomum obtulerint, subditis ei quatuor bacillis, qux
pedumloco essent, compositisque duobus aliis, quse cornua referrent. Quid
hoc ad Poma, magno numerd humi jacentia ? Si modo Poma ea smt, & non
potius Lapides.
Opportune mones, regessit ARCH^OPHILUS, subit enim memoriam,si-
milis ferelapidum acervus,quem geminumcernimus inTabuIa HeIiaca,abHie-
ronymo Aleandro juniore Lutetia? Parisiorum 1CT17. vulgata, ad quam eruditis-
simus- Author ejusmodi lapidum cumulos,ad prsfecturam viarum refert, quod
sc. in Hermularum honorem,in triviis erigi soliti smt, uti probat ex Scholiaste
Nicandri in Theriacis, Epigrammat. Anyta? IV. Antholog. & Hesychio ; Licet
enim id in honorem Mercurii facfum, asserant praxlicri Authores,tamen&Her-
culem viis propositum, ideoque clavam ejus simul cum Mercurii caduceo ejus-
modi cumulo impositam rite asseritur, idque vi Epigrammatis Leonida? lib.I.
Florileg. quo non minus Herculi,quam Mercurio viarum prajfectura tribuitur;
Quan-
loading ...