Beger, Lorenz
Examen Dubiorum Quorundam I. An Cicero Proconsul Asiae appellari possit? II. An Quirinus Memmii cognomen sit? Et Nomina Tribuum, Nominibus Romanorum adiecta, etiam Cognomium formam admittant? III. An Corona Isthmiaca ex Selini Semine? an ex Foliis plexa fuerit? IV. An hemistychium Statii, Nec Adhuc Implere Tiaram, Paschalius recte pro Munera Regia Obire sumserit? — Berolini, 1604 [i.e. 1704] [Cicognara, 2759-5] [VD17 32:628544V] [VD18 11435003]

Page: 6
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1704/0010
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
EXAMEN

£

In quo vocabulum Trio, non tantum ad Stellas refertur, sed denuo Cognomen
est. Possem & Nummos Mardorum producere, in quibus cognomen Philippi
etiam ad Equitem respicit. Posfem C. Minucii Augurini, qui Augurem ex-
prestit, ut cognominis rationem redderet. Quidni igitur idem credatur
fecisteMemmius,Romulum,Romulique post fata nomen exprimendo?Dispar
ratio est, inquit ETASTES. Cognomina, Petillii, L. Antonii, L. Aquillii, L.
Lucretii, Mardorum, & Minucii, ex Authoribus ostendi poliunt: Memmium
autem cognomento Qvirinum dici, ostendi non potest. Omnino potest,
respondit DULODORUS ; Quidni enim inInscriptione Gruteriana pag.
CCCCXXXVII.n.7. P. MEMMIUS. QVIR. APOLLINARIS. & n. g.
C. MEMMIUS. OPTATI. FILIUS. QVIRINA. SEVERUS, memoran-
tur? adeo ut aMemmiorum familia cognomen hoc adeo alienum videri non
debeat.

"Tribum, excepit ET AS TE S, cum Cognomine confundis. Ghiirina
Tribu legendum este, omnis Antiquariorum Corona jam dudum decrevit,
nec abs ratione : apud eundem Gruterum Pag. D C X V111. n. 3. legitur M.
SALVI. FELICISSIME TRIBU. ES Gyuilina. Indeque patet, omnes ejus*
modi Inscriptiones,qua?TribuumNommaNominibus adjiciunt, subintelle-
&o vocabulo Tribu semper legendas. Bona verba qureso ! inquit DULO-
DORUS. Poste ita legi, imo dt interdum debere, facile dederim 5 Sed fem-
per ita legendas.st me audieris, non decernes. Quid enim ? cum a rebus,
tantam non quibusvis, Cognomina Romani desumsermt, annon etiam de-
sumsermt a Tribubus ? aut minimum ab iis, a quibus dc Tribus appellatio-
nem meruere ? Claudiam Tribum a Claudia familia dicftam este, quis neget?
Quis Fabiam a Fabia gente ? ut nihil deAEmilia, Cornelia,Flavia,Papiria,
Veturia dicam. Et in his st nomen truncatum in Inscriptionibus occurrat,
exempli gr. CL. CLAU.CLAUD. FAB. AM.AMI. AMIL.COR.CORN. CORNEL.
P A P. P A PIR. VET. Quidni liberum erit, teque casu nominandi, Claudius*
Fabius, AL?nilius, Cornelius, Papirius, Veturius enunciare, adeoque Cognomen
putare, stve a Tribu ftve a Gente, desumtum ? teque, inquam, ac casu ab-
lativo, Claudia, Fabia , /Emilia, Cornelia , Papiria, Veturia, subintellefto
vocabulo Tribu ? Fervide rem propugnas, inquit ETASTE S, sed non per-
vincis. De Tribubus res nota est, de Cognominibus non item. At Ego
faxo > inquit D U L 0 D 0 R U S > ut sit. Inspice sequentes Inscriptiones
Gruterianas!

G. MUR-
loading ...