Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Bulletin de la Société pour la Conservation des Monuments Historiques d'Alsace — 2.Sér. 19.1899

DOI issue:
Fundberichte und kleinere Notizen
DOI article:
Ingold, Augustin Marie Pierre: Note inédite de Schoepflin sur le tombeau d'Irmengarde, fondatrice de l'abbaye d'Erstein
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.24725#0513
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
— 11* —

archiep. Mogunt. in epitaphio quocl ipse composuit in quo Rabanus in-
dicat eam in monasterio ab eo condito fuisse sepultam, his versibus1:
Femina hic pausat Augusta et nobilis ortu,

Irraingarda cui nomen erat deditum
Quae hoc opus incipiens, hic aulam condere jussit
Ad Christ! laudem atque sui requiem.

Nam pia relliquias sanctorum ex urbe receptans
Romana, hue vexit, hicque locavit eas :

Ipsorum caperet meritis ut gaudia vitae,

Delicti ac veniam perciperet precibus.

Caste conversans mundana haec gaudia sprevit :

Pauperibus larga, omnibus apta bonis.

Nobiliter vixit, aliis exempla reliquit
Virtutum, sibimet praemia lata parans.

Haec quoque dum expleret juvénile hic tempus et annos
Maturae aetatis inciperet, obiit.

Rectius ergo Bruschius atque Cointius Irmingardi, Lotharii lmp. uxori,
Eristeinensis monasterii origine ascribunt.

Nec dubitare nos hac de re sinit charta Lotharii I, in Romarici montis
palatio regio data, apud Laguillium2 ubi Imperator ait: Conjux nostra
Hermegcirda augusta. . . in rebus suis propriis, quas a obis nomine dotis
accepit, hoc est, in villa cujus vocabulum est Hernstein, quae sita est
in comitatu Helisacensi, super fluvium Hilla, monasterium a funda-
mento aedificare proposuit .... etc. . . .

Irmingardim, Lotharii uxorem, in Alsatia parthenonem condidisse
nemo inviabit, cum intellexerit eam ex Ethiconis, Alsatiae ducis sanguine
natarn fuisse. F ilia erat Hugonis comitis, inquit Theganus3 4 5, qui fuerit
de stirpe cujusdam ducis nomine Edith.

Nithardus* et Annales Laureshemenses3 eam simpliciter filiam Hugonis
comitis dicunt.

Pater ergo fuit Hugo, fdius Luitfridi II comitis, nepos Luitfridi I,
ducis Alsatiae, pronepos Adelberti, ducis Alsatiae, qui fdius Etichonis,
Alsatiae ducis, fuit.

1. Mabillon, Annal. Benedictt. III, p. 15.

2. Histoire d’Alsace, preuves, p. 19.

3. De reb. Ludovici Pii, cap. 28.

4. Lit). 1.

5. A. 821.
 
Annotationen