Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 1): De Ente, Sive Ontologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1771 [VD18 90785045]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49595#0078
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
yo Paftis I. Sectio I.
modo quatenus illa in se insignis, vel modica est, aut
nobis esse videtur; vel etiam quatenus illa a nobis
suspicitur, aut contemnitur, magni, vel parvi du-
citur. Nam prnfeito siquis nos expresse de relatione
alicujus montis ad alios montes interrogaret, atque
ex nobis quzreret, qui se ille ratione magnitudinis
ad alios montes habeat? non responderemus , eum
esse nrgnnm, vel exiguum, sed eum esse majorem,
vel minorem caueris. Siquis vero nihil de aliis mon-
tibus commemorans , absolute tantum nos rogaret,
quid de magnitudine unius cujusdam montis existime-
mus? illico eum tacite cum aliis montibus compara-
remus , quia ejus magnitudinem aliter zstimare non
possumus; & mox deinde diceremus, eum effe ma-
gnum, aut exiguum, non vero eum esse majorem,
vel minorem aliis. Si vero pollea rursus ex nobis
quaereretur, eccur montem illum magnum, aut exi-
guum nominemus? tum demum responderemus: quia
multo major esi aliis montibus: vel quia montes eo
longe majores dantur, &c. En, ut reipla, tametsi
ad id animum non ressediamus, relationes ab iis de-
terminationibus dislinguamus, quas ego tantum re-
lativas appello. Atque hinc quoque jam intelligitur,
cur superius n. izo. magnitudinem pili, quam ex
ejusdem comparatione cum tenui pulvisculo cognosci-
mus, relationem esse negaverim. Sic quoque , cum
onus, quod viro leve est, a puero grave appellatur,
is hoc nomine gravitatem ipsam oneris, quam ex ef-
fecsiu atstimat, non vero solam ejus relationem ad
snas vires indicat; si enim hanc tantum indicare ve-
lit , non dicit, onus esse grave, sed onus fibi nimi-
um grave esse, i. e. vires suas ei portando non suffi-
eere, &c. Nihilominus tamen, ut cujusvis lingus
proprietas tulerit, interdum etiam nominibus alio-
quin absolutis pro relativis non tantum ad determina-
tiones
 
Annotationen