Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
74 Partis I. Sectio I.
igg. Scholton II. Cum magnitudo in multi-
tudine partium sita sit, perspicuum est, magnum essa
duntaxat id, quod ex pluribus partibus, seu physi-
cis scilicet, seu metaphysicis, componitur; ac pro-
inde parvum esse illud , quod nec physicis , nec meta-
physicis partibus confiat. Et sic quidem absolute
magnum, & absolute parvum explicatur. Sed ple-
rumque, cum aliquid magnum, aut parvum esse di-
cimus, de sola magnitudine, & parvitate relativa
loquimur, adeo nimirum, ut illud, quod pluribus
partibus, ejusdem nimirum generis & rationis, con-
flat, quam aliud, quocum illud comparatur, ma-
gnum, illud vero, quod paucioribus partibus con-
flat, quam alterum, ad quod refertur, parvum ap-
pellemus. Sic igitur relative magnum, & relative par-
vum intelligi debet ( i } i ). Plura de magnitudine
dicentur deinceps.
139. SCHOLION III. Dixi supra in corollario,
non tantum accidentia, sed & attributa ac essentialia
in numerum qualitatum referri posse: proprie tamen
sol® determinationes contingentes, qu® quantitates
non sunt,qualitates appellari debere videntur: proprie
enim per has solas explicatur, qualis unaqusque res
sit,-cum e contrario per effentialia & attributa proprie
tantum explicetur, quid res-sit: qualitates autem a
veteribus nuncupatae sunt illae determinationes, per
quas respondetur interroganti, qualis res aliqua sit?
Atque idcirco ego n. 85. ab essentia physica, atque a
numero determinationum necessariarutn removi illas
determinationes, quibus sublatis ens duntaxat tale
ens, non autem hoc ens esse desinit; licet h® voces
ssrpe etiam promiscue usurpentur. Porro qualitates
contingentes, quatenus qualitates entis sunt, vocan-
tur quoque assectiones entis; quamvis hoc nomen non
raro ad alias etiam determinationes extendi soleat.
140.
 
Annotationen