Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Natur* Entis Generatim. gi
Is r. Propositio. Onme ens perpetuo idem
eft. Quamdiu enim ens non aliam habet essen-
tiam , quam qua antea gaudebat , aut qua
alibi gaudebat, vel gaudet , tamdiu idem est
{149): nunquam autem fieri potest, utens
aliam accipiat essentiam diversam ab ea, quam
antea, vel alibi habebat , aut habet: si. enim
aliam acciperer, vel retineret simul priorem
essentiam , vel hanc amitteret: sed nec amit-
tere piiorem essentiam potest, quia sic totum
interiret (72) : necprarer essentiam priorem
simul novam aliam habere potest , quia sic
unum non esser, quod fieri non potest (146):
p -ter igitur , nullum posse ens esse , quod
non perpetuo idem sit.
152. Corollarium. Quodvis ergo ens
vel non est , vel idem est.
153. SCHOLION I. At cum ens in aliud con-
vertitur , ut cum aqua a Christo in vinum conver-
sa fuit , nonne tum ens esse idem desinit , & novutn
ens aiiud esse incipit ? Nequaquam : in hujusmodi
enim conversionibus ens non adipiscitur novam es-
sentiam amiffa illa , quam antea habuerat , sed to-
tum interit, atque ens aliud omnino a priore di-
versum existere incipit , etiamsi utriusque materis
eadem sit. Sic cum aqua a Christo in vinum con-
versa fuit , aqua non fuit deinceps vinum , quia
aqua omnino effe desiit ; & vinum duntaxat diceba-
tur fuisse aqua , quia materia vini antea materia a-
qu« fuerat. Sed hsc clarius intelligentur , ubi na-
tura entis compositi explicata fuerit.
174. Schomon II. Sed tamen satpe dicere so-
lemus , rem aliquam non esse eandem amplius, qua
antehac fuerat : nt cum de homine dicimus , eum
(ocuia esse alium, atque antea fuerat, &c. Verum
in
 
Annotationen