Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 1): De Ente, Sive Ontologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1771 [VD18 90785045]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49595#0096
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
88 Partis I. Sectio L
enim untitn de altero affirmari vel negari potest, quia
idem est cum altero , aut quia ab altero distingui-
tur : nori vero ideo idem est cum altero , aut di»
stintflum ab altero, quia de eo affirmari aut negari
potest. IU. WoLFiUS dicit , eadem etle , qua fibi
invicem subjlitui poflunt , salvo quocunque praedicato ,
quod tini eorum vel absolute , vel sub data conditione
convenit : ea vero , qua; non ita sibi substitui poliunt,
vocat diversa. Verum illud etiam , quod unum al-
teri citra omnem mutationem substitui possit , aut
non possit , est quodammodo effetius aliquis , non
autem ratio ipsa identitatis i vel distindionis. P.
Stattler identitatem possibiiem explicat per covi-
possibilitatem , & distimftionem possibiiem per incom-
pojfibilitatem ; identitatem vero aditialem per existen-
tiam compossibilium , & distintftionem actualem per
coexistentiam incompossibiliutn : sed sic videtur mi-
hi notiones identitatis & distimftionis multo obscu-
rius explicare , quam necesse sit , &. quidem per id,
quod demum post explicatas has notiones demon*
lirandum erat ; nimirum , omnia , qus compolsibi-
lia sunt , i. e. qua- sibi non contradicunt , esse ea-
dem , atque adeo sola incompossibilia este distintfta.
I59. ScHotlON II. Distimftio , quam su peri-
us definivi , vocatur realis , quia seclusa omni con-
sideratione mentis, in rebus ipsis datur : illa vero,
quae per operam mentis unum idemque aliquid in-
star plurium diversorum considerantis fit, dtfiinciio
rationis appell itur. Sic intellectus & vis sentiendi in
homine per rationem distinguuntur , quia , cum re-
ipsa unum idemque lint , nonnisi cogitatione secer-
nuntur. Distinftio autem rationis est duplex : pro-
pria , & impropria : propriam voco illam , cujus
fundamentum aliquod in re ipsa habetur ; atque hanc
Scholastici vocavere dijiiuciionem rationis ratiocinata:
eadem
 
Annotationen