Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Natura Entis Generatim. 95
tum , naturam non e sse genitam : naturam a Patre com-
municari Filio , paternitatem non communicari , &c. ;
id enimvero Theologorum est explicare : & certum
quidem est , etiam istud absque omni omnino con-
tradictione explicari posse , quin principia baCtenus
a me slabilita evertantur t sed mihi jam non vacat»
extra limitet Philosophi® vagari.
167. SCHOLION II. De iis , qu® inaditquata
tantum distinguuntur » ut totum physicuin & pars
physica ( l(,i )> etiam hoc ipso affirmari poffunt
praedicata opposita , quamvissimul inadsquate eadem
sint : cum enim in toto plus sit , quam in una par-
te sola , facile intelligitur , toti convenire praedica-
ta posse , qu® uni parti soli non conveniunt , &
similiter etiam uni parti soli convenire posse pra-di-
cata , quae de toto affirmari nequeunt. Sic quam-
vis anima humana immortalis sit, homo tamen dici-
tur & est mortalis quia corpus hominis vitam
sic amittere potefl , ut homo intereat.
168. Propositio IV. Ouce loco ac tempore
separari possunt, ita,' ut unumquodque eorum in de-
terminato quodam loco , aut determinato aliquo tem-
pore exijlere poffit, quin Jimul etiam'alterum eodem lo-
co aut tempore exiftat, sunt distincta. Nam si haec
eadem essent, idem aliquid in determinato lo-
co, aut certo quodam tempore existere possec
sine seipso: sic vero illud in eo loco, aut eo
tempore existeret simul, & non existeret.*
quod cum absurdum sit, evidens est, ea, quae
ita, ut in propositione dicitur, loco ac tem-
pore separari possunt, non posse esse eadems
atque adeo necessario distinda esse.
169. Corollarium. Siqua ergo reipTa lo-
co ac tempore separata existant, manifestum
est, ea esse distinsta..

170. Scho.
 
Annotationen