Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
I$3 Partis T. Sectio L
lem : proindeque in aperto est , etiam essentiam
pure possibilem ab exislentia aduali , & siniiliter
existentiam pure possibilem ab essentia actuali non
ipsa re , sed solo statu differre. Qjare propositio
ista : essentia pure possibilis distinguitur ab exislentia
actuali , oppido falsa est , quoniam genuinus ejus
sensus est , essentiam pure possibilem & existentiam
adualem esse duas res disfindas ac diversas : hac
vero propositio : effentia pure poffibilis non eft exijlen-
tia actualis, si ita , ut oportet, accipiatur, omnino
vera est atque , ac ista : effentia pure poffibilis non
eft essentia actualis : in utraque enim non identitas
rerum ipsarutn , sed duntaxat identitas slatus nega-
tur , adeo , ut proprius urriusque propositionis sen-
sus haud alius sit, ac si diceres : essentia pure poffi-
bilis non exiftit abtu , vel : Jlatus pura poffils litatis
non eft flatus attualis exiflentia : quod sane verissi-
mum est : quid enim verius dici potest , quam ens,
quod non existit, sed tantum existere potest , non
existere ?
Res autem mere possibilis non habet sta-
tum : ergo effehtia mere possibilis non potest statu
differre ab exislentia aduali Sed cur res mere post
sibilis slatum non habet ? ideo scilicet , quia res
mere possibilis nihil est ? at si nihil sit , quomodo
per se cognosci potest ( 6) ? nimirum est quidem
aliquid potentia, non autem adu ? est igitur nihil,
prout nihilum tantum enti existenti , non autem
prout enti cuicunque opponitur : sed si proprerea
essentia mere possibilis ab exislentia aduali differre
statu nequeat , quomodo illa ab ista differre ipsa
re poterit ? nam profedo sicut nihili nullus est
status , ita quoque nihili nuila est realitas. Itaque
distinguo antecedens : res mere possibilis non habet
slatum physicum , concedo ; non habet slatum logi-
cum,
t
 
Annotationen