6 Partis II. Sectio I.
vero rationes posiibilitatis , qu& in anima
ipsa continentur , facultates , & potentia ,item<
que vires animae appellantur.
g. SCHOLION. Nemo certe erit, qui non anim-
advertat , se e. g. dolorem capitis, & attentionem,
qua ejus vehementiam considerat, atque desiderium,
quo eum mitigare cupit, haudquaquam ad idem mu-
tationum genus referre , sed ita distinguere , ut do-
lorem illum velut paslionem, attentionem vero illam
& desiderium tanquam aftiones suas consideret. Sic
igitur operationes animae a reliquis mutationibus seu
anim® , seu corporis discernuntur. Verum utrum
operationes ili® revera astiones anim® sint , an no-
bis duntaxat aftiones anim® esse videantur, atque
adeo utrum facultates, seu potenti® , seu vires ani-
ma , quibus illa tribuuntur , vere vires & poten-
ti® acfiiv® , an vero duntaxat potenti® passiv® sint,
id hic nondum definio , quia hic nondum definiri
potest. Sed jam hisce praunissis , lingulas anim®
human® operationes , quin & simul alias quasdam
mutationes, qu® velut necessitudine aliqua cum illis
conjundt® sunt, ex ordine considerabimus.
9. Definitio IV. Cumreicujusdam con-
scientiam habemus, existit in mente nostra
species quaedam , seu forma, live imago, vel,
ut dicimus , reprtesentatio quaedam illius rei:
hujusmodi autem imago , seu repraesentatio
idea Q Log. 3 j ) , & facultas , qua mens ideas
istas concipit, vis reprcefentandi appellatur.
, IO. SCHOLION. Diversa idearum genera &
discrimina satis jam accurate ac dislinfte in Logica
nn. 37. &seq. explicavimus : unde hic iis denuo re-
censendis defiriiendisque distineri opus non est. Et
sic quoque plura alia , qu® jam in Logica de huma-