Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Operationibus Animae hum. 23
patet , illas sit pe edam cum istis necessario
connedi.
31. Corollarium. Idea: igitur sensuales
impediuntur , si idea: materiales impediantur.
32. SCHOLION. Ideae autem materiales duplici
ratione impediri possunt : primo si impediantur
species impressae; evidens enim est, eas necessario
ab illis dependere: & secundo si communicatio in-
ter cerebrum & organa externa impediatur : cum
enim corpora caufe necessarix sint, manifestum est,
quamdiu communicatio illa integra est , ex speciebus
impressis non posse ideas materiales non consequi.His
igitur duobus modis impediri idese sensuales poffunt.
Porro dixi in propositione: nisi idea sensuales idea ma-
teriales ipsafint; quia scilicet nondum definitum est,
utrum idea sensuales quid diversum ab istis sint»
nec ne. Deinceps autem eas brevitatis & commo-
ditatis gratia simpliciter ab ideis materialibus di-
stinguam ; sed ita tamen , ut eadem illa conditio
semper tacite adjedta esse putanda sit, usque dum
quxllio illa decisa fuerit.
33. Propositio W.Ideafensualescorsarman-
tur femper tum ideis materialibus, tum fpeciebus im-
prefsis , tum objectis externis ipfis. Nam idea: sen-
suales sune reprtesentationes specierum im-
preslarum (22): perspicuum proinde est, eas
istis conformari debere. Species autem im-
pressae consormantur objedis externis , qua-
rum veluti imagines sunt: vel enim illai sunt
effeftus objetiorum externorum , tanquam
causarum vere effeftricium , vel , si obje&a
externa illarum tantummodo caufe occasio-
nales sint, producuntur sic a Deo, ut istorum
essectus esse videantur *. idcirco enim ideae
B 4 sen-
 
Annotationen