Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
26

Partis II. Sectio I.

percipimus saporem, cum sani sumus , alium, cum
sgrotamus , &c. Imo cum homines tantopere con-
stitutione corporis inter se differant, fortaffis nun-
quam vel duo homines ideas sensuales ejusdem sen-
sus , ejusdemque objedti prorsus easdem habent.
38. Corollarium V. Ides sensualesetiam
ejusdem lensus , ejusdemque objetti varian-
tur, prout dispositio cerebri variatur: perspi-
cuum enim esi , etiam ex iisdem motionibus
organorum non posse eosdem semper motus
in cerebro consequi, si illud non eodem sem-
per modo dilpositum sit.
Hinc idex sensuales earundem rerum alia iti
aegroto, atque in sano, effe possunt , licet fortasse
morbus dispositionetn organorum externorum non
mutaverit , &c.
35. Propositio V- Idere fenfuales non repra-
fmtant in objectis externis ■> quod non per species im-
prejfas ideasque materiales exprimitur. Nam ideae
sensuales non conformantur objedtis externis,
nili quatenus speciebus impressis , ideisque
materialibus , tandjuam eorum effedibus &
imaginibus, conformantur (33 ) : perspicuum
igitur est , iis non posse quidquam in obje-
ctis externis repraesentari, quod per species
impresfas ideasque materiales non.exprimitur.
Atque id manifesta confirmat experientia :
qui enim corpus aiiquod uno duntaxat sen-
su , aut uno tantum modo percepit, nullam
adhuc ideam cceterarum affedionum habet,
quas in corpore illo deprehendit, cum illud
deinceps aliis etiam sensibus , aliisve modis
percipit. Sic e. g. qui sonum duntaxat lyrae
audivit, nunquam autem lyram oculis vidit,
aut
 
Annotationen